Causia radiophonica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Hope Lange, actrix Americana 15 annos nata, causiam radiophonicam "Marticolarum" ostendit in fronte ephemeridis Radio-Electronics (fasciculi mensis Iunii 1949).

Causia radiophonica[1] (Anglice Radio Hat) fuit apparatus radiophonicus qui portari potuit in causiam instructus, cuius radius audibilitatis ad 32 km extendebatur. Ad mercatum Civitatum Foederatarum anno 1949 ineunte delata est nomine Man-from-Mars Radio Hat ('causia radiophonica Marticolarum').[2] Propter praeconia prospere acta causia radiophonica ubique in Civitatibus Foederatis divendita est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Vide praeconium in fasciculo Octobri 1949 Popular Science 155(4):89 editum.