Cathedra Petri (artificium)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cathedra Petri

Cathedra Petri est artificium in abside principali Basilicae Sancti Petri (Romae) thronum magnitudine plus quam verum repraesentans, quod annis 1657-1666 a Ioanne Laurentio Bernini (natus 1598; mortuus 1680) Alexandro VII auctore (rexit 16551667) creatum est.

Quidditas[recensere | fontem recensere]

Cathedra Petri Basilicae Vaticanae est Reliquiarium, tegimentum aeneum sellam ligneam includens, quae secundum traditionem cathedra Petri fuisse dicitur. Veri simile est sellam saeculo nono pro coronatione Caroli Calvi confectam esse. Quae post festum coronationis papae vel Basilicae Vaticanae donata est. Cathedra Petri liturgica, i.e. cathedra episcopi Romani, in Basilica Lateranensi invenitur.

Species[recensere | fontem recensere]

Cathedra Petri est artificium ingens temporis Baroci, cuius in medio est ipse thronus. Super thronum imago sub vitro finestrae ovatae picta caelum apertum monstrat: Medio in Nimbo columba Spiritum Sanctum repraesentans apparet, a Spiritus Sancti apparitione fasces radiorum exeunt atque nubes, in quibus chori angelorum gypsato opere (Italiane: stucco) vel aere confecti aspiciuntur. Summa pars artificii aurata est. Aurum divinum significat.

Thronus in nubibus e caelo descendere videtur. Quattuor figurae aeneae magnitudine plus quam verae manus ad ansas laterales in pedibus throni fixas admovent thronum ita suspensum tenentes. Figurae sunt Patres Ecclesiae, duo ex oriente Graeco (Iohannes Chrysostomus et Athanasius Alexandrinus), duo ex occidente Latino (Augustinus et Ambrosius). Thronus caelato opere ornatus est.

Antiochia et Venetiae[recensere | fontem recensere]

Secundum traditionem ecclesiasticam Petrus, antquam Romam venit, etiam ecclesiam Antiochenam condidit. Cathedra, quam ibi obtinuisse dicitur, hodie in Sancto Petro in Castello, olim ecclesia patriarchalis Venetiana, demonstratur. Donum imperatoris Michael III Venetiis datum, quae tum adhuc sub dicione byzantina erant, fuisse dicitur conscientiam auctoritatis erga papas et ius postulatumque Patriarchatus Aquileiensis confirmavit. Sed litterae Arabicae distincte visibiles ostendunt hunc thronum quidem orientalem, minime autem Ecclesia antiqua oriundum esse.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cathedram Petri spectant.