Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Catharinopolis

E Vicipaedia
(Redirectum de Catharinoburgum)
Salire ad: navigationem, quaerere
Екатеринбург
Vexillum Catharinopolis Insigne Catharinopolis
Vexillum Insigne



Res politicae
Natio Russia
Condita 1723
Res geographicae
Area
 - tota


468 km²

Numerus incolarum 2017
 - Spissitudo
1 455 904
3110,91 incolae/km²
Coordinata 56° 50′ 00″ Sept., 60° 35′ 00″ Ort.
Altitudo 270 m
Situs interretialis: http://www.ekburg.ru/

Catharinopolis[1] seu Catharinoburgum,[2] vulgo Ekaterinburg (Russice Екатеринбург), et ab anno 1924 usque ad annum 1991 Sverdlovsk (Russice Свердловск), urbs est in Russia, metropolis regionis Sverdlovskensis atque sedes administrativa Districtus Foederalis Uralensis, in clivo orientali montium Uralicorum ad Isetum fluvium sita. Circa 1 456 milia incolarum (anno 2017) habet. Valens focus vectorium atque industriae, scientiae et culturae sedes est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Urbs, anno 1723 ut officina Basilio Tatiščev ductu condita, in honorem Catharinae, uxoris imperatoris Petri Magni, nomen suum accepit. Statum urbis ab anno 1781 habet. Ab anno 1797 fuit sedes administrativa districtus gubernii Permici Imperii Russici. Demidio secundo saeculi undevicesimi intersectio valens ferriviarum facta est. Fine saeculi undevicesimi initioque saeculi vicesimi Catharinopolis sedes valens motus revolutionarii fuit. Regimine Sovietico (Bolsevicorum) ibi die 8 Novembris 1917 (die rebus novis Octobribus sequente) inducto, imperator Russicus priscus Nicolaus II cum familia sua Catharinopoli in custodio colebat et mense Iulii anno 1918 poena capitali (supplicio pyroboli) affectus est. Nonnullas dies post supplicione familiae caesareae copiae "Alborum" (contra Bolsevicos pugnantes) urbem ceperunt, sed mense Iulii anno 1919 haec denuo in potestatem Bolsevicorum ("Rubrorum") venit. Ab anno 1919 Catharinopolis gubernii Catharinopolitani et annis ab 1923 ad 1934 regionis Uralicae metropolis fuit, anno 1924 Sverdlovsk (in honorem Iacobi Sverdlov) renominata. Ab anno 1934 est sedes administrativa regionis Sverdlovskensis, et anno 1991 denuo nomen suum priscum obtiniut.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Catharinopolim spectant.