Catharina Parra

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Catherina Parra

Catharina Parra( nata 1512, mortua est die 7 Septembris 1548), vel Catharina Paria, regina Angliae Hiberniaeque, uxor sexta et ultima Henrici VIII erat. Filia prima Domini Thomae Parri (mortuus 1517) et Maldae Green (mortua 1529) erat.

Soror eius Anna (postea uxor Gulielmi Herberti, primi comitis Pembrochiani) nata est 1515 , 1516 natus est frater Gulielmus, postea comes Essexiae, marchio Northamptonis.

Catharina quater in matrimonium ducta est. Mariti eius erant: primus Eduardus Borough Dominus Gainsborough, secundus Ioannes Neville, Dominus Latimer (mortuus 1543), tertius Henricus VIII Angliae Hiberniaeque rex (1491 - 1547) et quartus Thomas Seimorus (1508 - 1549).

Catharina Thomae Seimoro infantem solum peperit. Filia Maria puella parva mortua est, sed supervixit matrem, quod Catharina 7 Septembris 1548 paulo post Mariam natam febre lecti infantis est mortua.

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!