Catharina Colonna

E Vicipaedia
Wikidata Catharina Colonna
Res apud Vicidata repertae:
Catharina Colonna: imago
Nativitas: 16 Aprilis 1956; Sanctus Symphorianus de Ponte
Patria: Francia

Officium

Officium: ambassador of France to Italy, Minister of Europe and Foreign Affairs, Ambassador of France to the United Kingdom, Minister of Europe and Foreign Affairs
Munus: politicus, legatus

Consociatio

Factio: Union for a Popular Movement

Memoria

Laurae: Officer of the Legion of Honour, Officer of the National Order of Merit

Catharina, vulgo Catherine Colonna (in oppido Sancti Symphoriani prope Turones die 16 Aprilis 1956 nata) est legata et politica Franciae. A die 20 Maii 2022 ministra rerum Europaearum et externarum meret, primo ministro Elisabetha Borne, praeside Emmanuel Macron.

Filia colonorum eruditiorum, patre e Corsica orto, alumna est universitatis Turonensis ubi iuribus civilibus studuit, insuper Instituti Scientiarum Politicarum Parisiensis et Scholae Nationalis Administrationis. Nuntiatrix facta est anno 1993 iuxta Alanum Juppé ministrum rerum externarum, atque ab 1995 usque in 2004 nuntiatrix iuxta praesidem Iacobum Chirac. In legatione Francica Vasingtoniensi operam dedit, deinde in ministerio rerum externarum Lutetiae in urbe. Legata Franciae iuxta UNESCO ab anno 2008 usque in 2010, iuxta regimen Italicum ab 2014, iuxta Ordinem oeconomicae cooperationi et evolutioni favendis ab 2017, iuxta regnum Britanniarum ab 2019 usque in 2022 missa est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]