Catacecaumene

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Catacecaumene Kula Tepeleri (Turcia occidentalis physicalis )
Catacecaumene Kula Tepeleri

Catacecaumene
Kula Tepeleri
Situs in Turcia occidentali

Catacecaumene, Graece ἡ Κατακεκαυμένη "regio combusta", Turcice Kula Tepeleri, est pagus rupestris provinciae Magnesiensis ad Sipylum et regionis antiquae Lydiae in Turcia occidentali. Nomen Graecum, Latine etiam usitatum, ad naturam vulcanicam refert. Pagus omnis curiose a geographo antiquo Strabone describitur.[1] Ibi parvi montes tres recenter igniferi in terra fere deserta, nigris sparsa saxis, eminentes, haud longe ab urbe Kula[en] distant.

Monticulus ignifer regionis Catacecaumenae

Mons recentissimus, nomine Çakallar Tepe, ab aliis hodie aquis Demirköprü separatus, ad litus occidentale huius lacus iacet. Qui mons annis fere 25 000 a.p. ignes proiecisse censetur, ab illis hominibus observatus quorum vestigia, in cineribus novis impressa, sub monte reperta sunt. Qui fortasse eruptionem depinxerunt: repertus enim imaginis praehistoricae, montem igne vomentem ut videtur monstrantis, ibidem in pariete speluncae Kanlıtaş exaratae, anno 2011 nuntiatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Strabo, Geographica 13.4.11 [p. 628], cf. 12.8.19 [p. 580]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Culmina rupestria regionis Catacecaumenae

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Catacecaumenam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 38°34′38″N 28°31′12″E • Global Volcanism Program