Castrum Nunii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Castrum Nunii {Hispanice Castronuño) est vicus Hispanus, situs in provincia Vallisoletana, communitas Castellae et Legionis. Flumen Durius apud eum fluit. Prope provincias Ocelli Duri (Zamora) et Salmanticae situs est. Quoque notus est ut "Magna Florida Durii".

Mensi Augusto (iam fere per quattuor annos) multi vicini opus scaenicum agunt in quo monstrant quomodo fuerit postremum vicum quod mansit fidele dominae Iohannae Bertrandeiae (Hispanice Beltraneja) in dynasticu conflictu Castellae inter Isabellam Castellae et Ioannam Bertrandeiam.

Regina Isabella Ioannam propter bastardam Bertrandi de la Cueva et antiquae reginae accusavit, sine historiographica comprobatione, et ea causa Bertrandeia nuncupata est. Cum produxissent politicae pugnae, Ioanna et nobiles ei faventes victi sunt et via Castellano dominio patefacta est.