Castellum Duquesne

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Castelli prospectus exemplari recreatus

Castellum Duquesne erat castellum a Francogallis anno 1754 aedificatum, in situ praesentiae urbis Pittsburgi. Sedebat in confluentia fluminum Alleghenia Monongahelaque, ex qua Flumen Ohium oritur. Militibus Britannicis ruente, in loco suo Castellum Pitt surrectum est anno 1758. Situs utriusque castella nunc a Saepto Statali Aciei obtinetur, in quo tamen vestigia testacea duorum castellorum visibilia sunt.

Historia[recensere | fontem recensere]

Castellum Duquesne, ad loco confluentiae fluminum Alleghenia Monongahelaque constructum, plures annos ut necessarium ad Ohium Regionem gubernandum videbatur, et ad colonias fundandas et commercionem regendam.[1]

Per Bellum Franco-Indianum, tenebatur Francogallis. Influentiam merebat per proelium ob locationem suam, exemplarem pro consilio bellico. Proventu opportuno castellum Francogalli tenebant in initio, expeditione ab Eduardo Braddock repulsa cum Pugna Monongahelae anni 1755. (Ut ducis administer Georgius Washington in proelio illo servavit.) Pugna parvior, Iacobo Grant ducente, defensa est mense Septembris 1758, magna cum calamitate. Post duos menses, autem, die 25 Novembris, expeditio Ioannis Forbes situm cepit. Francogalli castellum rupit die priore.

Saepto Statali Aciei situs hodie occupatur, in medio urbis Pittsburgi. Appellatur simpliciter "Acies" (ob confluentiae fluminum formam).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "The Diaries of George Washington, Vol. 1", Donald Jackson, ed., Dorothy Twohig, assoc. ed. Library of Congress American Memory site


David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!