Casparus Commelinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Casparus Commelinus
Res apud Vicidata repertae:
Casparus Commelinus: imago
Nativitas: 14 Octobris 1668; Amstelodamum
Obitus: 25 Decembris 1731; Amstelodamum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum

Officium

Munus: botanista, professor, Chalcographus, graphic artist
Patronus: Collegium Chirurgicum Amstelaedamense

Familia

Genitores: Caspar Commelin;

Memoria

Sepultura: Oude Kerk

Casparus Commelinus (vulgo: Caspar Commelin; Amstelodami 14 Octobris anno 1668 natus; Amstelodami 25 Decembris anno 1731 mortuus) fuit medicus et herbarius Nederlandicus,

Biographia[recensere | fontem recensere]

Flos clytorius Breynii

Qui filius erat libri editoris Caspari Commelini et eius uxoris primae Margaritae Heydanus, nepos libri editoris Leidensis, nec non historici Amstelodami, Isaaci Commelini neposque Ioannis Commelini[1]. 12 Septembris anno 1692 medicinam discendi causa Universitati leidensi se conscripsit et 27 Februarii anno 1694 medicus factus est De lumbricis dissertans[2]. Postea Amstelodami consedit et ibi 14 Aprilis anno 1695 iurem medicinam exercendi consecutus est[2]. Cum Petrus Hottonus, Frederici Ruyschii adiutor, Lugduni Batavorum herbariae magister factus est, anno 1696 Casparus eius supplevit locum[2][3].
Patruo Ioanne mortuo, catalogum plantarum Horti medici Amstelodamensis duobus libris complevit: Horti Medici Amstelodamensis rariorum historia plantarum (1697-1701)[1]. Catalogus iste continet plantarum medicarum imagines sculptas secundum picturas a Maria atque Ioanne Moninckx pictas[1]. 19 Martii anno 1699 in matrimonium duxit Ioannam de Vogel, quae eo quinque liberos genuit, sed quattuor vitam defuncti sunt a parvula aetate: Casparus solum ad aetatem virilem pervenit[4]. 17 Iulii anno 1705 cum Maria van den Bosch ad secundas nuptias convolavit[4]. Patruo mortuo, herbariae magister Universitatis Amstelodamensis factus est[5] et Collegii Medici Amstelodamensis ispector fuit[4].
Alia scripta ab eo edita fuerunt Flora Malabarica seu horti malabaricae Catalogus (Lugduni Batavorum, 1696), Horti medici Amstelodamensis plant. usualium catalogus (Amstelodami, 1698), Praeludia botanica (Lugduni Batavorum, 1703), Horti medici Amstelodamensis plantae rariores exoticae (Lugduni Batavorum, 1706), Botanographia malabarica a nominum barbarismis restituta (Lugduni Batavorum, 1718)[5], Pharmacopoea Amstelodamensis renovata (Amstelodami, 1726), Vernieuwde Amsterdamsche apotheek. In't Nederd. overgebragt (Amstelodami, 1726-1767)[2].
25 Decembris anno 1731 diem supremum obiit et in Ecclesia vetusta Amstelodamense (Oude Kerk) humatus est[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Casparum Commelinum spectant.