Cartusia Erfordiensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Frons occidentalis fani pristini, hodie in complexu habitatorio maximo

Domus montis Sancti Salvatoris (Theodisce: Kartäuserkloster St. Salvatorberg) cartusia vetus est quae in meridie urbis Erfordiae invenitur ad portam priscam Löbertor. Monachi in monasterio servitia divina implebant annis inter 1374 et 1803.

Historia[recensere | fontem recensere]

Postquam monasterii constructio incohata est anno 1372 in Pratis luporum in peripheria Erfordiensi, ecclesia consecrata est anno 1375 pro monachis quattuordecim et fratibus laicis sex abbate Henrico Röckel. Monachi monasterii Novae Cellae apud Schollbrunn in provincia Franconiae Inferioris locum hunc elegerant. Anno 1431 complexus monasterialis omnis in moenia Erfordiensia instructus est. Maecenates burgenses nobilesque ex abundantia donabant ut mox cellae viginti quattuor exsisterent. Anno 1383 vel filiatio prima ab Erfordiensibus creata est Ysenaci. Usque finem saeculi XV in monasterio isto scholastica doctrina alti aestimabatur et docebatur, cuius inter magistros abbas Ioannes de Indagine (m. 1475) et Iacobus de Paradiso (m. 1465) eminebant.

Sanctorum figurae ecclesiae monasterialis, quas hodie in area interiore Musei Anger admirari potes

A reformatione usque saecularizationem[recensere | fontem recensere]

Quamvis Cartusienses Erfordiae tumultus reformatorii vix tangerent, priores ad capitulum generale ordinis translati sunt; e quo concludi potest non omnes eventus claros fuisse. Idem valet periodo Belli triginta annorum. Annis inter 1702 et 1728 aedificia secundum genus Barocum reconstructa sunt. Unum saeculum post thesauri ampli rapti sunt saecularizatione coepta. Occupatores Francogallici monasterialia discutiebant et aedes omnes publicas fecerunt necnon officinas in situ collocaverunt. Anno 1811 institor Rothstein quidam possessor factus est et fabricam textoriam Lentin & Rothstein aperiri iussit. Quae casa confectrix cum optimis officinis Anglicis in id certamen oeconomicum descendit et modo fausto lucrum fecit. Bibliotheca sat magna autem Universitati Hieranae data est cum supellectiles liturgicae plures evanescerent. Subselliorum partes nunc in Ecclesia cathedrali stant. Denique magistratus aedes et habitationes vendidit, antequam mense Septembri 1845 omnia incendio detrimentum caperent.

Vestigia hodierna et mola[recensere | fontem recensere]

Nostris diebus porro videtur delubri frons bellissima Baroca. Anno 1922 statuae nonnullae abditae sunt ad fenestras faciendas et ex annis 1990 aedificia et in officina et in habitationes splendidas mutata sunt tegmentis ecclesiasticis vitro tectis. Neque pristina sacristia neglecta est. Itaque cuncta feliciter in res modernas atque utilissimas ab architectis sollertibus redacta sunt.

Mola, anno 2008

Haud procul a pristina cartusia inveniebatur Molendinum Cartusiense ad flumen Hieram situm quod munere suo usque annum 1935 funtebatur. Tempore communistico sedes fuit cooperativae quaestuariae cuiusdam "Produktionsgenossenschaft des Handwerks Elektrohandwerk Licht und Kraft". Incepta molendini in habitacula mutandi ad finem ducta non sunt itaque anno 2015 omnia destructa sunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Joachim Kurt: Die Geschichte der Kartause Erfurt, Montis Sancti Salvatoris, 1372−1803, Verlag Institut für Anglistik und Amerikanistik der Universität Salzburg, Iuvavi 1989
  • Joseph Klapper: Der Erfurter Kartäuser Johannes Hagen, St. Benno-Verlag, Lipsiae 1960
  • Eberhard Menzel:Zur Geschichte der Karthäuser Mühle. Stadt und Geschichte (Erfordiae), SuG 2/02, p.26
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cartusiam Erfordiensem spectant.