Daucum et baculum

E Vicipaedia
(Redirectum de Carrot and stick)
Salire ad: navigationem, quaerere
Interdum dauco et baculo opus est, ut strenuus fiat cursus.

Daucum et baculum est modus dicendi in nonnullis linguis usitatus, qui rationem et consilium significat, quo homines ad actionem quandam publice desideratam praemio et poena administrandis adducantur. Constat plerumque de praemio et poena sociali aut oeconomico agi. Quae figura dicendi carrucarium repraesentat, qui ante mulum daucum pendulum poneque baculum habeat. Mulus autem ad daucum adire vult, quod hoc velut praemium capessere cupit, effugiens baculum pone se minax, quod doloris poena affici nolit.

Dilemmata socialia vulgo creduntur dauco et baculo solvi posse, quod praemia cooperationem pariant, poenae autem defectionem inhibeant. Ex studiis ad consecutiones his consiliis adlatas pertinentibus apparet, "daucum" per se non valere, nisi ad modicum usum "baculi" adiungatur.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Andreoni & al. (2003).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Andreoni, James; Harbaugh, William & Vesterlund, Ilse (2003) The Carrot or the Stick: Rewards, Punishments, and Cooperation. American Economic Review 93: 893-902.