Carolus V (dux Lotharingiae)

E Vicipaedia
Carolus V dux Lotharingiae
Statua Caroli V ducis Lotharingiae Aeniponti

Carolus V dux Lotharingiae, alias Dux sine ducatu (natus Vindobonae die 3 Aprilis 1643 - mortuus Ovilavae die 18 Aprilis 1690) fuit Dux Lotharingiae ab anno 1675 usque ad mortem.

Vita[recensere | fontem recensere]

Filius secundus ducis Nicolai II Francisci Lotharingiensis ab avunculo throni successor institutus est. Anno 1669 autem a Francis depulsus in servitia Austriaca se dedit et bello in Turcas interfuit. Annis inter 1683 et 1688 gloriam audaciae virtutisque militaris obtinuit. Exercitus et imperatoris et regni duxit qui anno 1683 Vindobonam a minis Mahometanis liberavit. Turcas anno 1685 Strigonio expulsit, Neoselii arcem expugnavit et Aquincum ex iugo Islamico vindicavit. Denique anno 1687 victoria gloriosa parta est apud Mohács.

Francogallos biennium post vicit Mogontiacum et Bonnam repotiturus. In matrimonium duxit Eleonoram Mariam Iosepham, sororem imperatoris Leopoldi I et Eleonoram Gonzaga, viduam regis Polonici Michaelis I. Filius eius natu maximus Leopoldus I Pace de Rijswijk Lotharingiam rursus nactus est. Filius secundus autem Carolus Leopoldus princeps Augustae Treverorum factus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Karl Friedrich Hermann Albrecht:  "Karl, Herzog von Lothringen", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 15 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1882), p. 302–308.
  • Paul Wentzcke: Feldherr des Kaisers – Leben und Taten Herzog Karl V. von Lothringen. Lipsiae 1943.
  • Golo Mann, August Nitschke: Propyläen Weltgeschichte. Band 7. Francofurti ad Moenum/Berolini 1964.
  • Hans Schmidt: Karl V.. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Band 11, Duncker & Humblot, Berlin 1977, S. 234–237 (Digitalisat).
  • Stéphane Gaber: Et Charles V arrêta la marche des Turcs. Presses universitaires de Nancy, 1986, ISBN 2-86480-227-9.
  • Georges Poull: La maison ducale de Lorraine. 1991.
  • Henry Bogdan: La Lorraine des ducs, sept siècles d’histoire. 2005.
  • Hans-Joachim Böttcher: Die Türkenkriege im Spiegel sächsischer Biographien, Gabriele Schäfer Verlag, Herne 2019, ISBN 978-3-944487-63-2.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum V spectant.