Carolus Starmach
Appearance
Carolus Starmach, die 22 Septembris 1900 Mszana Dolna in oppido natus et die 2 Martii 1988 Cracoviae mortuus, fuit botanicus Polonus.[1]
Carolus Starmach, professor Universitatis Iagellonicae et socius Academiae Scientiarum Polonae, praesertim algas investigavit. Genus Chrysodesmis et aliquot species novae ab eo descriptae sunt.[2] Starmach etiam multas claves ad determinandas species algarum scripsit.[3][4] Primus fuit, qui modum reproductionis rhodophyti Riverinae rivularis elucidaret.[5]
In eius honorem Palaeoconchocelis starmachii, species fossilis (Silurica) rhodophyti nomen accepit.[6]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Gumiński, Stephanus (1989) Wspomnienie o Karolu Starmachu (22 IX 1900 – 2 III 1988). Wiadomości Botaniczne, 33 (1): 3–6.
- ↑ International Plant Names Index: Karol Starmach [in interreti]
- ↑ Starmach, Carolus (1983). Flora słodkowodna Polski. Tom 3. Euglenophyta – Eugleniny. 594 pp. Varsoviae: Państwowe Wydawnictwo Naukowe.
- ↑ Starmach, Carolus (1985) Chrysophyceae and Haptophyceae. In: Süßwasserflora von Mitteleuropa (H. Ettl, J. Gerloff, H. Heynig & D. Mollenhauer, ed.) 515 pp. Stutgardiae: Gustav Fischer Verlag. ISBN 3827408148
- ↑ Starmach, Carolus (1952) The reproduction of the freshwater Rhodophyceae Hildenbrandia rivularis (Liebm.) J.Ag. [Polonice, cum summario Anglico] Acta Societatis Botanicorum Poloniae, 21 (3): 447–474.
- ↑ Campbell, Susanna, Kaźmierczak, Iosephus & Golubić, Stephanus (1979) Palaeoconchocelis starmachii gen. n., sp. n., an endolithic rhodophyte (Bangiaceae) from the Silurian of Poland. Acta Palaeontologica Polonica, 24 (3): 405–408.