Carolus Smith

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Carolus Smith
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Smith: imago
Nativitas: 24 Iunii 1979; Guadalajara
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Officium: committee member of TEJO, TEJO volunteer, board member of TEJO
Munus: esperantista, computer scientist
Patronus: Universalis Societas Esperantica

Carolus vulgo Chuck Smith (natus die 24 Iunii 1979 Hershey in Pennsilvania) Esperantici fautor entheus Americanus est in Germania vitam degens.[1] Ibi e.g. in sophophono iPhone emendando operam dabat.

Viator Esperanticus[recensere | fontem recensere]

Chuck Smith Linguam internationalem mense Februario 2001 edidicit et eodem anno mense Novembri versionem Esperanticam pro Vicipaedia edidit. Tum itinera Americana et Europaea fecit annis 2002 et 2003 ubi multis congressibus particeps erat. Istis occasionibus ab eo etiam Miroslaus Malovec, auctor versionis Vicipaedianae Bohemicae, pro ista laudanda et bona re inflammatus est.

Creationes interretiales[recensere | fontem recensere]

Mense Novembri 2006 Smith paginas Eklaboru instituit ad usum tam mercennariorum quam mercedariorum. Mense Ianuario 2007 paginae Amikumu inventae sunt ad amicos requirendos colendosque (quae autem post unum annum stiterunt). Anno 2015 cursum linguae Esperanticae interretialem pro anglophonis praesentavit apud Duolingo cui cito successus felicissimus erat.

Actiones in Esperanticis[recensere | fontem recensere]

Membrum in Iuventute Americana Esperantica (USEJ) et apud E@I erat. Insuper eum in Nationibus Unitis pro Universali Societate Esperantica officialiter vocem ferre fas erat. Unum annum inde a mense Ianuario 2003 Associatio iuventutis Esperanticae internationalis eum Roterodamum ad Grapheum centrale UEA misit.[2] Tunc Calgariae in actionibus quae inscribebantur Esperanto antaŭen in Centro Esperantico Calgariensi operam dabat. Ex anno 2015 Berolini iuvenes esperantistas ducit.

Anno 2015 sollemniter esperantista anni honorarius proclamatus est tamquam propugnator Esperanticus in rebus interretialibus.[3]. Ab anno 2017 programmatura applicativa Amikumu (quam excogitavit Ricardo Delamore adiutore) valde facilius reddit, ut consuetudines cum esperantistis proximis systemate localizationis GPS fierent.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]