Latinitas nondum censa

Carolus Puigdemont

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Carolus Puigdemont
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Puigdemont: imago
Carolus Puigdemont: subscriptio
Nativitas: 29 Decembris 1962; Amer
Patria: Hispania

Officium

Officium: Member of the Parliament of Catalonia, city councillor of Girona, mayor of Girona, President of the Generalitat of Catalonia, president of the Association of Municipalities for Independence, Member of the Parliament of Catalonia, Member of the Parliament of Catalonia, Member of the Parliament of Catalonia, Member of the Parliament of Catalonia, legatus ad Parlamentum Europaeum, president of the Council for the Republic, president of Together for Catalonia, director of Catalan News Agency
Munus: political activist, diurnarius, politicus
Patronus: El Punt, Agència Catalana de Notícies, Catalonia Today, Casa de Cultura de Girona

Consociatio

Factio: Junts per Catalunya
Religio: Catholicismus

Familia

Genitores: Xavier Puigdemont Oliveras; Núria Casamajó
Coniunx: Marcela Topor

Carolus Puigdemont, vulgo plenius Carles Puigdemont i Casamajó (natus in oppido Amer die 29 Decembris 1962) est politicus, diurnarius, et editor, qui Cataloniae secessioni ab Hispania favet.

Editor principalis diarii El Punt et director Catalonia Today diarii Anglice editi operam dedit. Legatus est apud Parlamentum Catalauniense ab anno 2006. Magister civium urbis Gerundae meruit ab anno 2011 usque ad 2015. Die 10 Ianuarii 2016 praeses generalitatis Catalauniae electus est, successor Arthuro Mas. Die 14 Ianuarii Radulphus Romeva minister rerum externarum generalitatis promotus est. Suffragio de separatione Catalauniae die 1 Octobris 2017 habito sed non legitimo, parlamentum Catalaunense, duce Carolo Puigdemont, die 27 Octobris libertatem declaravit. Ergo Puigdemont, perduellionis accusatus, die 30 Octobris in Belgicam fugit.

Vita privata[recensere | fontem recensere]

Puigdemont praeses Cataloniae cum filiis Barcinonae Die Sancti Georgii perambulat.

Marcelam Topor diurnariam Romanianam anno 2000 duxit.[1] Eis sunt duae filiae, Magali et Maria, et omnes Gerundae rite habitant.[1][2] Piugdemont Catalanice, Anglice, Francogallice, Romanice, Hispanice loquitur.[3][4] Turmis Girona FC et FC Barcelona favet, ac cithara rockica et clavili electrico ludit.[5][6] Iuvenis cithara bassa in grege rockico Catalonico circa 1980 ludebat.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Couzens, Gerard (26 Octobris 2017). "Catalonia on brink of independence". Daily Express. Londinii .
  2. Jesselyn Cook, "Who Is Carles Puigdemont, Leader Of Catalonia's Controversial Independence Movement?" HuffPost UK (Londinii), 21 Octobris 2017.
  3. Molly Hennessy-Fiske et James Badcock, "Up against Spain's government, can Catalonia's president stick to his dream of independence?" Los Angeles Times, 25 Octobris 2017. Verba interretialia.
  4. Jami Matalamla, "Spain: Carles Puigdemont: freedom fighter or the enemy within," Euronews, 10 Octobris 2017. Verba interretialia.
  5. "Catalan crisis: Carles Puigdemont 'welcome' to run in poll". BBC News. Londinii. 29 Octobris 2017 
  6. 6.0 6.1 Orihuela, Rodrigo (10 Octobris 2017). "Catalonia's President Says Jail Beats Staying Spanish". Bloomberg Businessweek. Novi Eboraci .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Puigdemont spectant.