Carolus Perraultius

E Vicipaedia
Carolus Perrault.

Carolus Perraultius[1] seu Peraltus,[2] vulgo Charles Perrault (natus Lutetiae die 12 Ianuarii 1628; ibidem nocte 15/16 Maii 1703 mortuus) fuit scriptor Francicus, praecipue fabularum puerilium, carminum, orationum, et biographiarum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Studiis iurisprudentiae finitis iuris consultus factus est, qui etiam pro fratre Claudio laboravit. Anno 1664 Ioannes Baptista Colbert eum aedificiorum regiorum inspectorem generalem instituit. Postea in commissione fuit, quae inscriptionum publicarum elegantiam in regiis aedibus curarent. Inde postea nascebatur "Académie des inscriptions et belles lettres". Anno 1671 cooptatus est in Academiam Francicam et anno 1687 ante academianos versus poeseos suae modestae »Le siècle de Louis le Grand« alta voce legebat. Quod rixas acerrimas de arte vetere cum arte moderna confligenti excitavit ubi Nicolaus Boileau adversario maximo ei fuit.

Contra veterum imitationem caecam invectus est in opere »Le parallèle des anciens et des modernes« (1688–98), quod multis hominibus exaggeratum putabatur. Scribendi gustus genusque videlicet absunt: nam a Perraultio ibi Philippus Quinault contra Ioannem Racine praefertur, pictor Carolus Le Brun contra Raphael. Ex opinione Perraultii sola res maioris momenti sit, ante omnia, laus regis Francici perennis.

Merita aeterna tamen gignit opere »Contes de ma mère l'Oye« (1697), ubi prosa simplice et amabili fabellae pueriles (inde postea fient lingua Theodisca e.g.: Der gestiefelte Kater, Aschenbrödel, Däumling secundum versionem Fratrum Grimm) narrantur. Versio fabellarum in carmine autem minus bene composita est. Anthologiam primam edidit dominus de Plancy anno 1826.

Fabellarum et rixarum intellectualium descriptio[recensere | fontem recensere]

Primus fuit qui, ad fabulas suas pueriles denominandas, locutionem "fabulae magarum" sive "fabulae fadarum" usurpavit (scilicet, gallice, "contes de fée"), quae locutio demum in ceteras linguas europeas conversa est. Ille primus narravit fabulas, a filio suo ex rusticis totius Galliae collectas, nostro tempore in toto orbe terrarum notissimas, de Catto Cothurnato, Cinerella, Bella Puella in Silva Sopita, Pollicello, Barba Caerulea, Rubro Cucullo, inter alias. Fratres Grimm et alii scriptores temporum posteriorum argumenta suarum fabularum puerilium apud Carolum Perraultium invenerunt. Fuit maximus fautor factionis Hodiernorum (sive Recentiorum) in inclyto bello litterario quod Pugna Antiquorum et Hodiernorum dicitur. Factio Hodiernorum asseverabat homines decimi septimi saeculi opera aeque pulchra ac ingeniosa in lucem dare posse ac scriptores artificesque antiquitatis graecolatinae. Adversarius ejus fuit Nicolaus Boileau sive Bolaeus poeta, maximus fautor Factionis Antiquorum. Carolus Perraultius etiam fuit socius Academiae Francicae, in quam anno 1671 cooptatus est, et primus fuit secretarius perpetuus Academiae Inscriptionum et Litterarum Humaniorum. Frater ejus Claudius fuit medicus et architectus tunc praeclarus, necnon interpres Vitruvii in sermone gallico.

Cattum cothurnatum Franciscus Andrieux Latine vertit (Feles emunctae naris sive feles ἐϋκνήμις id est belle ocreata[3]).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Carolus Perraultius" (p. 15 apud Google Books).
  2. "Carolus Peraltus" (p. 766 sub notam * apud Google Books).
  3. Oeuvres de F.G.J.S. Andrieux, vol. IV, Parisiis 1823, p. 517.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Perraultium spectant.
Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Getty Museum • Teuchos • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  • Fabulae Gallicae (nonnullae paginae fabularum Caroli Peraltiː versio Latina a Laurentio d'Aumale facta)