Jump to content

Carolus Nawrocki

E Vicipaedia
−2 Latinitas huius paginae dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Carolus Nawrocki
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Nawrocki: imago
Carolus Nawrocki: imago
Carolus Nawrocki: subscriptio
Carolus Nawrocki: subscriptio
Nativitas: 3 Martii 1983; Gedanum
Patria: Polonia
Nomen nativum: Karol Tadeusz Nawrocki

Familia

Coniunx: Marta Nawrocka

Carolus Thaddeus Nawrocki, vulgo plenius Karol Tadeusz Nawrocki (Gedani natus est die 3 Martii 1983), est politicus historicusque Poloniae, quintus Instituti Nationalis Memoriae praeses, et a die 6 Augusti 2025 septimus praeses Poloniae(en). Eius pater, Ricardus (1949-2008), tornator, eius mater, Elisabeth (nata 1959), ligatrix librorum fuit. Sororem habet, Ninam, quae pistor dulciarius est.[1]

Vita propria

[recensere | fontem recensere]
Donaldus Trumpius et Carolus Nawrocki in Cancellaria Oblonga Kalendis Maiis anni 2025 conveniunt.

Ex die 22 Maii 2010 Carolus Nawrocki Marthae (nomen virginale Smoleń) maritus est. Habent filios Danielum et Antonium et filiam Catherinam. Carolus Nawrocki Catholicus est.

Die 15 Novembris 2013 gradum doctoris humanitatum adeptus est studiis nominatis “Opór społeczny wobec władzy komunistycznej w województwie elbląskim (1976-1989)” (“Resistentia Socialis contra Imperium Communistarum in Palatinatum Elbingum”, 1976–1989).[2]

Comitia praesidentialia anno 2025

[recensere | fontem recensere]

In prima computatione die 18 Maii 2025 habita, Nawrocki accepit 5790804 voces (29,54% omnium), obtinens secundam positionem. Ipse et Raphael Trzaskowski (31,36%) transivere in alteram computationem. Computatione altera die 1 Iunii 2025 praeses electus est accipiens 10606877 (50,89%).

Praeses Reipublicae Polonae

[recensere | fontem recensere]

Die 6 Augusti 2025 iusiurandum dedit ante Conventum Nationalem in? Seimo? et summum imperium Exercitus Reipublicae Polonae accepit.[3]

Die 3 Sempembrii 2025, Carolus Nawrocki a Donaldo Trumpio accipitur.

Die 5 Sempembrii 2025, Carolus Nawrocki Leonem Papam XIV visitavit.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Nawrocki spectant.
Lexica biographica:  Deutsche Biographie Store norske leksikon