Jump to content

Carolus Kirk

E Vicipaedia
Wikidata Carolus Kirk
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Kirk: imago
Carolus Kirk: imago
Carolus Kirk: subscriptio
Carolus Kirk: subscriptio
Nativitas: 14 Octobris 1993; Arlington Heights
Obitus: 10 Septembris 2025; Timpanogos Regional Hospital
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Charles James Kirk

Familia

Coniunx: Erika Kirk
Carolus Kirk acroasim mense Martio 2025 habet.

Carolus Iacobus Kirk (vulgo Charles James Kirk, natus Arlington Heights in Comitatu Cook die 14 Octobris 1993; necatus Orem in Comitatu Uta die 10 Septembris 2025) fuit Americanus scriptor atque actor politicus, series radiophonicas interretiales praetitulatas The Charlie Kirk Show conficiens, in quibus conservatismum affirmabat atque annuebat. Kirk innotuit etiam theoriis coniurationis et falsis doctrinis a seipse propugnatis, inter quas falsa fraudis accusatio in electione praesidentiali Civitatum Foederatarum anni 2020,[1][2] praesumpta hydroxychlorocini(d)(en) utilitas in COVID-19 pandemia,[3] et multae aliae.

Anno 2012, unā cum aliis, consociationem Turning Point USA[4] condiderat, cui variae turbae secundum utilitatem se subdiderunt, velut Turning Point Action, Students for Trump, Turning Point Academy, Turning Point Faith, et Turning Point Endowment. Kirk insuper Concilio politicae nationalis aderat, quod Factionem Republicanam fovet. Donaldus Trump eum in altum efferebat, et vice versa. In campis Universitatis Vallis Utensis(d)(en), occisor ei insidiatus est et virum pubicum efflixit.[5]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Kirk spectant.
Lexica biographica:  • Den store danske •