Carolus I (imperator Austriae)

E Vicipaedia
Imperator Carolus I Austriae, Rex Carolus IV Hungariae
Coronatio anno 1916 in Hungaria
Zasche, anno 1919: gryllus de Caroli reditu in patriam Helveticam, ubi Habsburgorum origo
Autocinetum imperiale

Carolus I, plenius Franciscus Iosephus Ludovicus Hubertus Georgius Otto Maria (natus in castro Persenbeug in Austria Inferiore apud Mellicum die 17 Augusti 1887; mortuus Funchal in Insula Materiae die 1 Aprilis 1922), fuit imperator Imperii Austro-Hungarici a die 21 Novembris 1916 ad annum 1918 et eodem tempore nomine Carolo IV (Hungarice IV. Károly ; Croatice Karlo IV.), rex Regni Hungariae et Croatiae nomine Carolo III, et rex Bohemiae. Anno 2004 a papa Ioanne Paulo II beatificatus est. Filius eius Otto de Habsburgo erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Carolum valde movit mater eius pia necnon educatores Georgius Wallis et J. Holzlechner. In gymnasio publico Scotorum Vindobonensi discipulus fuit. Ut praefectus exercitus usque annum 1914 in equitibus stipendia merebat. Quando Pragae res militares plures ediscendae erant, praelectiones nonnullas in universitate Pragensi auscultabat. Franciscus Ferdinandus ipse eum anno 1914 de insidiis instantibus certiorem fecit.

Bello indicto in Russia in militia fuit non pugnans. Aestate 1915 imperator Franciscus Iosephus I eum vocavit Vindobonam ut officia superiora cognosceret. Cum mense Maio 1916 Conradus de Hötzendorf exercitus Austriaci praefectus summus aggressionem in Italia annuntiavit, Carolus ductor factus est in legione XX Leontopodii, quae dicebatur. Audaciam eius vel adversarii ut democratus socialis Iulius Deutsch laudans agnoverunt. Clade apud Luck accepta Carolus missus est in Galiciam Orientalem, ubi Borussus Seeckt imperabat. Animo diverso viri libenter in militaribus colloquebantur et de victoria dubitarent.

Francisco Iosepho mortuo Carolus die 21 Novembris 1916 imperator Austriae et rex Hungariae proclamatus est (coronatio Aquinci die 30 Decembris facta est). Mutatis policitis praefectisque militaribus patefecit imperatorem bellum quam primum terminare in animo habere. Militares praefecti in Austriam Inferiorem (in urbem Baden) imperandi causa conventuri erant et Hötzendorf belli cupidus demissus est. Insuper Carolus ipse in bellica moderari coepit, ut Austriaci magis a Berolino emanciparentur et pax separata pararetur. Carolus et uxor Zita de Bourbon-Parma die 24 Martii 1917 ad Laxenburg fratres uxoris i.e. Sixtum et Xaverium salutarunt hortantes ut isti peterent Lutetiam ad pacem conciliandam; quod attinet ad Alsatiam et Lotharingiam Carolus promisit se solutiones novas proposituros. Sed multis politicis Francogallis pacis intentio deerat. Carolum etiam imperatori Germanico Gulielmo de incepto bono persuadere voluit. Denique ideae laudabiles ad irritum ductae sunt quoniam Slavi meridiani septentrionalesque sibi plures libertates nancisci volebant.

Carolus amnestiam pro nonnullis captivis proclamvait et nationibus plura commoda concessit. Spes magna fuit in incursione Italica apud Flitsch-Tolmein necnon armistitium cum Russia post res novas Octobres. Ucraina partim occupata est ut Austriaci esurientes alimenta nova haberent. De pace concilianda colloquia autem haud perfecta sunt cum inimici positionem magis magisque duram et obstinacem in Austriacos eligerent. Post conventum Arilicae mense Novembri 1917 defensio Italiae continuata omnibus res digna esse videbatur. Populis Austriacis variis ab Francogallis, Anglis et Americanis independentia promissa est, ut gubernatio Vindobonensis infirmaretur. Id in congressu quodam Romano mense Aprili 1918 adhuc sublineatum est. Etiam oeconomia Austriaca non iam satis potens fuit et communistae mense Ianuario 1918 operistitium perficere quiverunt. Baro Czernin, minister rerum externarum, mense Aprili 1918 directo Georgium Clemenceau alloquebatur pacis faciendae caussa Germanis invitis.

Finis Austriae veteris[recensere | fontem recensere]

Cum mense Septembri 1918 omnes ideae reformatoriae Caroli ad irritum ductae essent, imperator die 16 Octobri 1918 officialiter Austriam in terrarum confoederationem mutare voluit. Regimen ultimum imperiale non iam bene res egit neque archidux Iosephus vicarius officialis in Hungaria capax fuit. Indutiis die 11 Novembris factis Carolum documentum quoddam subsignavit de renuntiando imperio. Itum est ad Castellum Eckartsau in Austria Inferiore situm. Re publica Austriaca Germanica proclamata Carolus die 24 Martii 1919 in exilium Helveticum ire debuit, quippe qui abdicationem formalem numquam accepisset. Campitempli in Cisarulana quidem renuntiationem imperii Novembrem sollemniter revocavit. In Hungaria fundamentum restaurandi imperii Habsburgici esse putavit itaque ad Pascham anni 1921 prima vice eo redire temptavit. Sed praeses Nicolaus Horthy imperium suum tradere recusavit. Reversus in Helvetiam Carolus una cum sodalibus traditioni faventibus politicam novorum statuum disturbabat. Aeroplano die 20 Octobris 1921 una cum uxore Zita denuo Hungariam intravit; exercitus officialis Hungaricus autem Carolum et praesidia eius sistere potuit. Captivus in Monasterio Tihany ad Lacum Pelsonem factus est antequam navigio Britannico ad Insulam Materiae transportatus est ubi in paupertate vivens pulmonia mortuus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Roberto Coaloa: Carlo d’Asburgo l’ ultimo imperatore', Il Canneto editore, 2012.
  • Erich Feigl (ed.): Kaiser Karl. Persönliche Aufzeichnungen, Zeugnisse und Dokumente. Amalthea, Vindobonae 1984, ISBN 3-85002-179-3.
  • Gordon Brook-Shepherd: Um Krone und Reich. Die Tragödie des letzten Habsburgerkaisers. Molden, Vindobonae 1968.
  • Peter Broucek (ed.), Anton Lehár: Erinnerungen. Gegenrevolution und Restaurationsversuche in Ungarn 1918–1921. Verlag für Geschichte und Politik, Vindobonae 1973, ISBN 3-7028-0069-7.
  • Peter Broucek: Karl I. (IV.). Der politische Weg des letzten Herrschers der Donaumonarchie. Boehlau, Vindobonae 1997, ISBN 3-205-98737-3.
  • Alexander Demblin (ed.): August Demblin: Minister gegen Kaiser. Aufzeichnungen eines österreichisch-ungarischen Diplomaten über Außenminister Czernin und Kaiser Karl. Böhlau, Vindobonae 1997, ISBN 3-205-98762-4.
  • Eva Demmerle: Kaiser Karl I. „Selig, die Frieden stiften …“. Die Biographie. Amalthea, Vindobonae 2004, ISBN 3-85002-521-7.
  • Eva Demmerle: Kaiser Karl, Mythos & Wirklichkeit. Amalthea, Vindobonae 2016, ISBN 978-3-99050-044-6.
  • Josef Gelmi: Der letzte Kaiser. Karl I. (1887–1922) und Tirol. Tyrolia, Aeniponti/Vindobonae 2004, ISBN 3-7022-2619-2.
  • Elisabeth Kovács: Untergang oder Rettung der Donaumonarchie? Böhlau, Vindobonae 2004, ISBN 3-205-77237-7 und ISBN 3-205-77238-5.
  • Heinz von Lichem: Karl I. Ein Kaiser sucht den Frieden. Bilddokumentation. Tyrolia, Aeniponti/Vindobonae 1996, ISBN 3-7022-1993-5.
  • Bernhard A. Macek: Kaiser Karl I. Der letzte Kaiser Österreichs. Ein biografischer Bilderbogen. Sutton Verlag, Erfordiae 2012, ISBN 978-3-95400-076-0.
  • Jan Mikrut (Hrsg.): Kaiser Karl I. (IV.) als Christ, Staatsmann, Ehemann und Familienvater. Dom Verlag, Vindobonae 2004, ISBN 3-85351-188-0.
  • Heinz Rieder: Kaiser Karl. Der letzte Monarch Österreich-Ungarns 1887–1922. Callwey, Monaci 1981, ISBN 3-7667-0596-2.
  • Markus Roth: Karl von Österreich: Kaiser – Kriegsherr – Kirchenmann. Politischer Heiliger in der Neuzeit? Kovac, Hammoniae 2013, ISBN 978-3-8300-6804-4.
  • Katrin Unterreiner: Meinetwegen kann er gehen: Kaiser Karl und das Ende der Habsburgermonarchie Molden-Verlag, Vindobonae/Graecii/Aquilavici 2017, ISBN 978-3-222-15008-1

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum I spectant.
Reges Hungariae

Stephanus I (1000–1038) Petrus Orseolus (1038–1041) — Samuel Aba (1041–1044) — Petrus Orseolus (iterum) (1044–1046) — Andreas I (1046–1060) — Bela I (1060–1063) — Salomon (1063–1074) — Geza I (1074–1077) — Sanctus Ladislaus I (1077–1095) — Colomanus (1095–1116) — Stephanus II (1116–1131) — Bela II (1131–1141) — Geza II (1141–1162) — Stephanus III (1162–1172) — Ladislaus II (1162–1163) — Stephanus IV (1163–1165) — Bela III (1172–1196) — Emericus (1196–1204) — Ladislaus III (1204–1205) — Andreas II (1205–1235) — Bela IV (1235–1270) — Stephanus V (1270–1272) — Ladislaus IV (1272–1290) — Andreas III (1290–1301) — Venceslaus (1301–1305) — Otto (1305–1307) — Carolus I (1307–1342) — Ludovicus I (1342–1382) — Maria (1382–1395) — Carolus II (1385–1386) — Sigismundus (1395–1437) — Albertus (1437–1439) — Vladislaus I (1439–1444) — Ladislaus V (1444–1457) — Matthias Corvinus (1458–1490) — Vladislaus II (1490–1516) — Ludovicus II (1516–1526) — Ferdinandus I (1526–1564) — Maximilianus (1564–1576) — Rudolphus (1576–1608) — Matthias II (1608–1619) — Ferdinandus  II (1619–1637) — Ferdinandus III (1637–1657) — Ferdinandus IV (1647–1654) — Leopoldus I (1657–1705) — Iosephus I (1705–1711) — Carolus III (1711–1740) — Maria Theresia (1740–1780) — Iosephus II (1780–1790) — Leopoldus II (1790–1792) — Franciscus I (1792–1835) — Ferdinandus V (1835–1848) — Franciscus Iosephus I (1848–1916) Carolus IV (1916–1918)