Carolus Figulus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Carolus Figulus, qui medio saeculo XVI floruit, origine ut videtur Francicus, fuit grammaticus linguarum Graecae et Latinae. Discipulus Philippi Melanchthonis, Confluentibus in Germania habitavit. Coloniae de libris edendis tractavit cum Euchario Cervicorno et Iohanne Schoenstenio: hic versionem Hesiodeam a Figulo factam divulgari curavit. Figulus Lutetiae ante annum fere 1540 apud cardinalem episcopum Ioannem Bellaium operam dedisse censetur quem "dominum suum clementissimum" nuncupavit.

Annis 1540 et 1541 dialogos Latinos de re botanica, de piscibus, de mustelis, de avibus in usum Latinistarum tironum edidit.

Scripta[recensere | fontem recensere]

  • 1540 (interpres) : Hesiodi Ascraei Opera et dies, interprete Carolo Figulo. Coloniae: in officina Nicolai Bastoniensis, impensis M. Iohannis Schoenstenii (Textus apud Google Books)
  • 1540 : Dialogus qui inscribitur botanomethodus. Coloniae: apud Iohannem Schoenstenium (Textus apud Google Books)
  • 1540 : Mustella. Coloniae: ex officina Eucharii Cervicorni (Textus apud Google Books)
  • 1540 : Ἰχθυολογία seu Dialogus de piscibus. Coloniae: ex officina Eucharii (Textus apud Google Books)
  • 1541 : Πετεινολογία sive Dialogus de avibus Donati. Coloniae: ex officina Eucharii Textus

Notae[recensere | fontem recensere]


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Brigitte Gauvin, "Carolus Figulus: Ichtyologia" in Brigitte Gauvin, Marie-Agnès Lucas-Avenel, edd., Inter litteras et scientias, recueil d'études en hommage à Catherine Jacquemard (Cadomi: Presses universitaires de Caen 2019) pp. 33-63

Nexus externi[recensere | fontem recensere]