Carolus Coffin

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Carolus Coffin
Res apud Vicidata repertae:
Carolus Coffin: imago
Nativitas: 4 Octobris 1676; Buzancy
Obitus: 20 Iunii 1749; Lutetia
Patria: Francia

Officium

Munus: poëta, scriptor

Carolus Coffin, Buzenciaci Dioeceseos Remensis anno 1676 natus Parisiis anno 1749 mortuus est. Collegii Sorbonae-Plessaei alumnus, Dormano-Bellovacensis Collegii Rector, anno 1718 Rector Academiae Parisiensis nominatus est. Constitutioni Unigenito adversarius strenuus viatico sepulturaque christiana ab ecclesiae Scti. Stephani in Monte parocho privatus est. Poetico genere pollens plus quam centum hymnos quorum permulti Breviario Parisiensi anno 1736 inclusi sunt composuit. Usu Parisiensi saeculo decimo nono abrogato complures versionibus anglicis melius cognoscuntur, inter quos 'Iam desinant suspiria', 'Instantis adventum Dei' nominari possunt. Hymnus nihilominus 'O fons amoris Spiritus' aliquotiens Latine cantatur.