Carolus Becker

E Vicipaedia
Carolus Becker, 1897
Homerus cantans

Carlus Ludovicus Fridericus Becker (natus die 18 Decembris 1820 Berolini, mortuus ibidem die 20 Decembris 1900) pictor Germanicus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Discipulus Augusti de Kloeber moderatore Petro de Cornelius opera tectoria in proscaenio Musei Veteris confecit. Anno 1843 autem Monaci basilicam convenustabat Henrico Maria de Heß disponente. Anno 1841 Lutetiam petivit, unde in Italiam itum est. Berolinum reversus parietalia exaravit de mythologia antiqua in Aula Niobidorum Musei Novi. Sed ingenium eius Venetiis vere effloruit ubi coloribus fortitudinem atque pulchritudinem inflavit artificibus vetustioribus (inter quos Paulus Veronese) exploratis. Contigit ut cyclum valde amoenum de moribus Venetiarum pristinarum crearet novellis quasi similem.

Em imagines Venetiarum maioris momenti:

  • Schmuckhändler beim Senator (1855)
  • Besuch des Senators beim Nobile (1857)
  • Sitzung des Dogen im Geheimen Rat
  • Der Bravo (1864)
  • Karneval von Venedig
  • Venezianische Balkonszene
  • Gnadengesuch beim Dogen
  • Karl V. bei Tizian
  • Dürer bei Tizian
  • Dürer in Venedig (1872)
  • Karneval beim Dogen in Venedig (1884, Berolini)
  • Othello der Desdemona seine Abenteuer erzählend (1886, Vratislaviae)
  • Othello vor dem Dogen

Ecce opera eiusdem momenti alias res narrantia:

  • In der Gemäldegalerie (1860)
  • Karls V. Besuch bei Fugger (1866, Berolini)
  • Viola und Olivia aus »Was ihr wollt«
  • Figaros Hochzeit (1874)
  • Huttens Dichterkrönung (1876)
  • Kaiser Maximilian in Verona (1877)
  • Papst Julius II. besichtigt die Statue des Apollon von Belvedere (1887)
  • Don Juan d'Austria vor Karl V. (1891).

Varietates coloratae validissimae erant in scholae Berolinensis emolumento. Becker usque mensem Octobrem 1895 Academiae Artium praefuit, inde praeses honoris causa factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Becker spectant.