Carolus Štajner

E Vicipaedia

Carolus vulgo Karl(o) Štajner (natus Vindobonae die 15 Ianuarii 1902; mortuus Agrani die 1 Martii 1992) fuit typographus et communista Austriacus-Iugoslavicus. Cum longe vitam atrocem in carceralibus castris Sovieticis degisset, velut Alexander Solženicyn sortem captivorum descripsit et narravit.

De vita[recensere | fontem recensere]

Štajner anno 1919, quando artem typographicam ediscebat, motui communistici adhaerere consilium cepit. Biennio post Iugoslaviam petivit clam operam daturus, ut ideologia ista ibi irreptura sit. Inde anno 1931, cum vigiles publici eum persequerentur, fugiendum erat.

Štajner Lutetiam, Vindobonam, Berolinum iit; ubique autem in offensu auctoritatum publicarum fuisse videtur. Anno 1932, Unionem Sovieticam iniit sibi paradisus politicus. Communistica Internationalis in eius manum rectionem typographicae fabricae haud parvae Moscuensis commendavit, qua mulierem in matrimonium ducendarum cognovit. Ista femina postea marito diu incarcerato numquam perfida erat.

Magno Terrore incohato, Štajner cum multis aliis captus est. Anno 1936 in Lubjanka carcerem terrificam coniectus est, quam biocolytae clandestini regebant. Hinc ad Solovecenses insulas et Norilium transportatus, duos annos manere debuit. A laboribus ibi faciendis vix vivus effugit. Postea Tajshet in Regione Ircutensi poenaliter operabatur antequam exsul in vico quodam ad meatus Ieniseae inferiores fieret. Non ante annum 1956 publice declaratum est innocentem esse et iniuriam magnam passum esse. Legatis Iugoslavicis iuvantibus, domum rediit.

Domi reversus ilico librum praetitulatum 7000 dana u Sibiru exaravit, quem multi animadvertunt et qui varias in linguas (e.g. Theodiscam, Esperanticam) conversus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 7000 dana u Sibiru, editiones Globus, Agrani 1958
    • 7000 Tage in Sibirien, editiones Europaverlag, Vindobonae 1975, ISBN 3-203-50534-7[1]
    • 7000 tagoj en Siberio editiones SAT, Lutetiae 1983
  • Povratak iz Gulaga, editiones Naprijed, Agrani 1981
    • Die Rückkehr aus dem Gulag, editiones Naprijed, Agrani 1982
  • Ruka iz groba, editiones Globus, Agrani 1985

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)

Notae[recensere | fontem recensere]