Carolina Février

E Vicipaedia

Carolina vulgo Caroline Février (nata anno 1972, in Francia) magistra linguae Latinae et religionis Romanae indagatrix et histrio est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Annis inter 1990 et 1994 Redonibus litteris recentioribus studuit; triennium autem rebus dramaticis ibi vacabat. Linguarum classicarum studium anno 1995 perfecit. Lutetiae atuem annis inter 1998 et 2001 doctoratum appetivit. Apud Ioannem Laurentiam Cochet cursibus particeps erat. Annis inter 2012 et 2015 licentiam habuit in linguis et litteris Anglicis ad Sorbonam. Lutetiae habitat; etiam pelliculas breves de arte dramatica et fabulae libellos conficit.

Scripsit de prodigiis et de modo deos placandi. Est quoque histrio cui placet partes agere in fabulis. Foliis quae Kentron inscribuntur symbolas dare solet. [1]

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Les animaux de la mer. Genèse d’un bestiaire fabuleux, des mosaïques romaines aux éditions illustrées de la Renaissance, apud: Kentron. Revue plurdisciplinaire du monde antique 23/2007
  • Diis placandis. Les destinataires de la procuratio prodigiorum, apud: Kentron 24/2008
  • Varietates Fortunae. Hommages à Jacqueline Champeaux, Presses Universitaires, Lutetiae 2010
  • Supplicare deis. La supplication expiatoire à Rome Brepols, 2009
  • Hortus Sanitatis. Livre IV: les poissons, Presses Universitaires, Cadomi 2013

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]