Carlota Finch

Latinitas bona
E Vicipaedia
Carlotae Fermor effigies ab Ioanne Robinson facta

Carlota Finch, vulgo Lady Charlotte Finch (nata Charlotte Fermor die 14 Februarii 1725; mortua die 11 Iulii 1813) fuit paedagoga principum et principissarum Britanniae.

Carlota Fermor fuit filia altera natu Thomae Fermor, primi comitis Pomfret (qui munus magistri equitum tenuit reginae Carolinae), uxorisque eius Henriettae Ludovicae aulicae cubicularis et epistolographae; quae familia saepe per Europam peregrinabat, eruditas Elisabetham Carter et Elisabetham Montagu cognovit, annoque circiter 1740 Florentiae degebat, ubi Carlotam Horatius Walpole scripsit linguam Tuscam purissimam, sicut Florentinus aliquis, loqui (speaks the purest Tuscan, like any Florentine) Florentinosque eam peregrinorum omnium qui Academiam suam visitaverant sapientissimam nuncupavisse (the Florentines look on her as the brightest foreigner that has honoured their Academy).[1] Anno 1746 Gulielmo Finch legato et aulico nupsit, cui filias quattuor filiumque peperit.

Georgio, principe Cambriae, filio primogenito regis Georgii III reginaeque Carlotae, nuper nato, Carlota Finch munus gubernatricis vel paedagogae principalis (governess) die 12 Augusti 1762 suscepit. Ab eo tempore tutelam gerebat principum septem (usque ad maioritatem) principissarumque sex (usque ad annum primum et vigesimum actum) aliisque gubernatoribus et professoribus imperabat, inter quos Fredericae et Margaretae Planta quae linguam Anglicam docebant. Munus retinuit usque ad diem 5 Ianuarii 1793. Ex epistolario discimus eam valde a discipulis admiratam necnon amatam.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. The Yale edition of Horace Walpole's correspondence, edd. W. S. Lewis et al. (1937–83) vol. 30 no. 15 (18 Apr. 1741); vol. 37 no. 69 (5 Iul. 1740)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Isabelle Baudino, Jacques Carré, Marie-Cécile Révauger, The invisible woman: aspects of women's work in eighteenth-century Britain (Aldershot: Ashgate, 2005) p. 50 Paginae selectae
  • Court and Private Life in the Time of Queen Charlotte: being the journals of Mrs Papendick, assistant keeper of the wardrobe and reader to Her Majesty ed. Mrs Vernon Delves Broughton. Londinii: Bentley, 1887
  • Jill Shefrin, "Finch [née Fermor], Lady Charlotte (1725–1813)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis (fons principalis huius commentationis)