Caraitae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Caraitae Crimaei ab Augusto Raffet picti 1837

.

Magna Kenesa (sinistra, 14. saec.) et Parva Kenesa (dextra, 17. saec.) in Çufut Qale (Lingua Tatarica Crimensis: "Arx Iudaica"), in Crimaea

.

Kenesa Trocae sita

.

Caraitae[1] (Hebraice: יהדות קראית‎‎, Yahadut Qara'it; lingua Caraitica Къарайм Qarajm, Къараймлер Qarajmler) sunt secta Iudaeorum, qui Talmud abnuunt. Ex 7./8. saeculo Caraitae, cum doctrinas rabbinorum reiecissent, multos asseclas in communitatibus Iudaismi orientalis attraxerunt, post Medium Aevum autem numero maxime minuti sunt. Synagoga apud eos Kenesa appellatur.

Caraitae Crimaei[recensere | fontem recensere]

Pars Caraitarum, quae in Crimaea sibi sedes constituerunt, linguam Turcicam ibi usitatam susceptam in linguam Iudaicam Crimensem commutaverunt. Quidam eorum postea Trocam (in Lituania), Luceoriam (in Ucraina) et Vitebscum (in Ruthenia Alba) transmigraverunt, postea etiam Vilnam, Varsoviam, Kioviam et in alias Europae Orientalis urbes.

Diffusio in orbe terrarum[recensere | fontem recensere]

Praeter Crimaeam multi Caraitae etiam Asiam minorem inhabitabant. Hodie toto orbe terrarum sunt fere 45.000 Caraitae, quorum maxima pars (fere 25.000) in Israel vivunt, reliqui imprimis in Polonia, Ucraina et Australia. Numerus Caraitarum in Ucraina et in Lituania anno 2002 fere 3000 - 4000 hominum fuisse aestimatus est. In censu anni 1989 in tum Unione Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum 2602 homines se Caraitas esse confirmaverunt.[2]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Julius Fürst: Geschichte des Karäerthums. Drei Bände. Leiner, Lipsiae 1862 (vol. 1), 1865 (vol. 2), 1869 (vol. 3).
  • Jakov Duwan: Karäischer Katechismus. Petropoli 1890.
  • Simon Szyszman: Le Karaisme. Ses doctrines et son histoire. Éditions L’Age d’homme, Lausannae 1980.
  • Nathan Schur: History of the Karaites (= Beiträge zur Erforschung des Alten Testaments und des antiken Judentums. Vol. 29). Lang, Francoforti ad Moenum 1992, ISBN 3-631-44435-4.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Caraitas spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. vox Caraitae in: Augustin Calmet (1734), Dictionarium historicum, criticum, chronologicum, geographicum et literale sacrae scripturae, p. 211
  2. Eine tatarisch-jüdische Minderheit in Europa: die Karaimen. In: gfbv.de. Gesellschaft für bedrohte Völker, 05.02 2010 (visum die 27 Iunii 2021).