Capsicum cayennense

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Vide etiam paginam fere homonymam: Pulvis cayennae
Varietas hodie cayennensise nuncupata

Capsicum cayennense[1] est cultivarietas capsicorum speciei Capsico annuo attributum. Nomen autem neque ex urbe Guianae Francicae Caienna neque e flumine adiacenti trahitur.

  • Saeculo XIX exeunte nomen cayenne (plenius cayenne of commerce, ut si "cayennense mercatorum" dictum sit) ad varietatem fructu erecto, forma conica, longo fere unciam unam dimidiamque dabatur.[2] Synonyma Anglicum bird pepper, Latinum Capsicum minimum nonnunquam adduntur.
  • Nomen long cayenne, hodie simpliciter cayenne, ad cultivarietatem fructu pendente, calyce pedem fructus amplectente, longo usque ad quattuor uncias, gracili (diametro minus quam dimidiae unciae) datur. Haec cultivarietas olim cum aliis nonnullis sub varietate botanica C. annuum var. acuminatum ordinabatur.[3]

Pulvis cayennae (e varietatibus "cayennensibus mercatorum" confectus) a saeculo XVII e regione Caribica in Europam exportatus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Capsicum longum Cayennense": #Irish (1898) p. 71
  2. Peduncles straight, fruit erect or spreading ... Fruit short, usually less that 1½ in. long ... not compressed at the base by the calyx, dark red ... conical or ovate obtuse: #Irish (1898) p. 62
  3. Peduncles curved or recurved, fruit pendent. Calyx embracing base of fruit, the latter much longer than broad. Fruit very slender, usually less than ½ in. in diameter; flesh very thin ... 1½ to 4 in. long: #Irish (1898) pp. 63, 69-71

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
Eruditio
  • Jean Andrews, Peppers: the domesticated capsicums (2a ed. Austin: University of Texas Press, 1995) p. 102, tab. 8
  • Janet Long-Solís, Capsicum y cultura: la historia del chilli. 2a ed. (Mexicopoli: Fondo de Cultura Económica, 1998) p. 157