Capitalismus negotiationum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Capitalismus negotiationum (Anglice: corporate capitalism) est vocabulum quo in rebus publicis domesticisque rationes negotiationum describuntur quae alii aliis necnon a publicis officialibus lucri efflorescendi gratia subiciuntur gubernanturque. Cuius notandum est proprium mercatuum congeriem plerumque e sociationibus anonymis aliterve constitutis pendere. In civitatibus re mercanda praestantissimis disciplinam moderantur commercialem, centesimarum fortasse quinquagenarum compotes.

In genere, negotiationes se publica vocabant instituta, si partes eorum emuntur sortiendo. Quo pecuniam collocare poterit ut impendia negotiandi fructuosa sint. Societatum principes a sociis consortibus eligebantur, qui negotiationem systematis ope alium sub alium constructi ministrant. Quo culmine director ad negotationem fungendam atque progrediendam praefectus est.

Plurimi de chremastica negotiandi iudicium censuramque propter absolutam negotiationum potentiam fecerunt, quippe quorum auctoritatis causa vim permagnam per greges ab illis mandatos in republica ducenda haberent. Quam etiam ob rem sociologi iudicabant, quia publica consortium emolumenta omnibus praeposuissent neque iura operariorum observavissent.

Thomas Jeffersonius, quidam Civitatum Foederatarum conditor, de negotiationibus chremastiticis "Spero" inquit "nos pecuniariam nobilitatem, qui aemulari legibusque adversari audebat, initio esse confracturos."[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://etext.virginia.edu/jefferson/quotations/jeff5.htm Anglice "I hope we shall crush ... in its birth the aristocracy of our moneyed corporations, which dare already to challenge our government to a trial of strength and bid defiance to the laws of our country"

Nexus interni