Capitale circulans

E Vicipaedia
Haec mercimonia pars capitalis circulantis reliquam fabricationem expectant.

Capitale circulans - quod est "sors, quae quotidie adhibetur (capital circulant)"[1] - exanimaverunt? oeconomi classici Adamus Smith et David Ricardo et Carolus Marx.[2] Notio spectat ad materias quae in toto in processu fabricandi in res fabricandas ut ita dicam elabuntur instar farinae quae in panem coctum elapa est; nam materiae tales in ipso processu fabricationis consumuntur. Opponitur capitali fixo. Nostra aetate inter capitale circulans et fixum periodo rationaria distinguitur. Res ad fabricationem pertinentes, quae diutius quam unum periodum rationariam in processu fabricandi sunt, fixum capitale esse definiuntur, cum quae brevius circulans.

Ad capitale circulans pertinent materiae naturales, bona impolita, penora, pecunia, servitia auxiliaria.

Nota[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Liber[recensere | fontem recensere]