Caphereas

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Caphereas
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°58′22″N 24°37′25″E

Tabula aut despectus

Caphereas: situs

Caphereas (Neograece: Καφηρέας), olim Caphareus sive Caphereus (Καφηρεύς), est pristinus demus Euboeae in Graecia 1013 incolarum (status: 2010), qui nomen a promunturio Caphereo prope sito traxit. Sedes demi fuit Amygdalea. Ab administratione reformata anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) pars est Carysti demi, cuius est "unitas popularis" (δημοτική ενότητα).[1]

Ad promunturium Caphereum, quod est acutis scopulis periculosissimum, classis Graeca Agamemnone duce a Troia rediens a rege Euboeae Nauplio, ut filium Palameden a Graecis interfectum ulcisceretur, allecta est, ubi naufragio periit.

Hodie promunturium etiam nomine "Capo d'Oro" (Κάβο ντόρο, promunturium aureum) notum est.

Temporibus Dominii Nigropontis Arbanitae Caphereae et aliis insulae meridianae locis sedes collocaverunt,[2] quorum lingua adhuc auditur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae
  2. Vacations in Greece (Anglice, Neograece)