Capaneus

E Vicipaedia
Capaneus moenia Thebana scalis ascendens in amphora antiqua pictus.

Capaneus (Graece Καπανεύς) in mythologia Graeca, Hipponoi filius, est unus e septem ducibus qui Thebas oppugnarunt, Adrasto instigante. Evadnae sive Iphiadis maritus Sthenelum genuit, Diomedis in Iliade comitem.[1] Impietate erga deos insignis habebatur ut qui cum Thebanos muros ascenderet exclamarit ne Iovem quidem fulmine suo ab urbe capienda se prohibere posse. Tum pater deum hominumque eum fulminavit atque e Thebanis moenibus combustum devolvit. In Euripideis Supplicibus, postquam corpora occisorum heroum Thesei iussu in Atticam reportata sunt, Capanei uxor Evadne maerore confecta sese in pyram mariti deicit.[2]

Fortasse fatum e nomine duxit quoniam apud Euripidem legitur[3]ː Καπανέως . . . δέμας καπνοῦται, hoc est 'corpus Capanei in fumum (καπνός) mutatur'. Dantes Capaneum in septimo Inferorum circulo collocavit.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ilias IV.403-10.
  2. Versus 990-1071. Hanc fabulam memoravit poeta Latinus Ovidius, Ars amatoria III.22-3 et Pontica III.1.111 (ubi Capanei uxorem Iphian appellat, hoc est Iphis filiam).
  3. Supplices 496-7.
  4. Divina Comoedia libro XIV.

Fontes[recensere | fontem recensere]