Jump to content

Nobunanga

E Vicipaedia
(Redirectum de Canzusandonus)
Oda Nobunanga

Nobunanga[1], Iaponice Oda Nobunaga (織田 信長, natus 23 Iunii, 1534; mortuus 21 Iunii, 1582), fuit samuraeus atque daimyo, primus qui Iaponiam colligavit in saeculo XVI. Fecit suicidum seppuku postquam prefectus samuraeus suus Akechi Mitsuhide (seu Achecius) fecit rebellionem in templo Honnō-ji(ja) (Kyoti sito, in insula Honsua).

Etiam appellatus erat a scriptoribus Europaeis Canzusandonus, e titulo Kazusa-no-suke (上総介), quod circiter "vice gubernatorem provinciae Kazusa(ja)" significat, atque suffixo honorifico Iaponense -dono ("dominus").[2]

Multi filii ei fuerunt: primogenitus fuit Nobutada, qui titulum Akita Jōnosuke (秋田城介) accepit,[3] quod Latine ut Ionoschedonus(ja) seu Jonosquedonus conversum est; secundus fuit Nobuo, seu Nobukatsu, qui appellatus est in fontibus Latinis Oquaxen Fungedonus(ja)[4] (fortasse nomen Latinum "Oquaxen" e nomine puerile Chasenmaru, 茶筅丸, cum praefixo honorifico Iaponico "O-" ducitur);[5] tertius fuit Nobutaka, Sansichi[3] (三七, Latine Sanxius Chindonus(ja))[6] dictus.

Anno 1582, nepos suus Sanbōshi, filius Ionoschedoni, puer duo annos natus, heres familiae Oda factus est.[7] Nunc Saburō Hidenobu (三郎秀信) cognominatus, anno 1595 baptizatus est a patre Iesuita Italico Organtino Gnecchi Soldo(it) nomine Petri:[8] e cognomine Saburō (三郎) nomen Latinum Saburondoni ductum est.[9] Postea titulum Chūnagon(ja) (中納言, consilii auctor apud aulam imperialem(Wikidata) Iaponicam) accepit: igitur etiam appellantur Ciunangodonus (中納言殿, Chūnagon-dono).[1]

  1. 1 2 Alexandri Valignani, De rebus in Japoniae regno, post mortem Taicosamae, japonici monarchae, gestis epistolae duae ad r. p. Claudium Aquavivam Societatis praepositum generalem: X. octobr. ann. M.D.XCIX. et XXV. februa. ann. M.DCI. datae, p. 46ff.
  2. "Rex Oaris Canzusandonus, quem & Nobunangam nominabant"; Franciscus Sacchinus, Historiae Societatis Iesu pars tertia siue Borgia (Romae, 1649): 260 .
  3. 1 2 Franciscus Iosephus Schütte, Valignanos Missionsgrundsätze für Japan, I. Band, Von der Ernennung zum Visitator bis zum ersten Abschied von Japan (1573-1582), I. Teil, Das Problem (1573-1580) (Romae, 1958): 556 .
  4. "Oquaxen Fungedonus, Farimæ Rex designatus"; Acta sanctorum quotquot toto orbe coluntur, vel a catholicis scriptoribus celebrantur, quae ex latinis et graecis (1863): caput II, 731 .
  5. Masaharu Anesaki, A Concordance to the History of Kirishitan Missions (Tokii, 1930): 143 . (Anglice)
  6. "Denique minimus Nobunangæ filiorum, Sanxius Chindonus Ixi Rex, palam dictitabat"; Petrus Possinus, Historiae Societatis Iesu pars quinta (Romae, 1661): 58 .
  7. Gualterius Dickson, Japan (Novi Eboraci, 1898): 162 . (Anglice)
  8. Iosephus Franciscus Schütte, Monumenta Historica Japoniae (1975): caput 111, 1258 .
  9. "Saburondonus nepos Nobunangæ, qui est Dominus maioris partis regni"; Ludovicus Frois, De Rebus Iaponicis Historica Relatio (Moguntiae, 1599): 302 .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nobunangam spectant.
Lexica biographica:  Den store danske Deutsche Biographie Treccani Большая российская энциклопедия  Grove Art