Canthus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Canthus autocineti.
Tweel

Canthus[1] est operimentum, quo orbis rotae cingitur, ut a nimio attritu defendatur. Temporibus antiquis canthus ex ferro fiebat,[2] et rota cantho ferreo instructa duriorem et firmiorem structuram praestabat. Postea faciliorem cursum praestabat canthus gummeus, solidus (sicut tweel) aut aëre impletus, quippe qui minore frictione moveretur ictibusque asperis viarum resisteret. Canthus gummeus inflatus etiam pneumaticum appellatur.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001.
  2. Quint. 1.5.88.
  3. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Clark, Samuel K. & V. E. Gough, 1981. Mechanics of Pneumatic Tires. U.S. Department of Transportation.
  • Reimpell, Jörnsen, ed., 1988. Fahrwerktechnik. Vogel.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad canthos spectant.