Canopus (Aegyptus antiqua)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Situs Canopi

Canopus (Graece Κάνωβος) fuit urbs Aegyptia antiqua ad mare Mediterraneum 25 km ab Alexandria ad orientem versus posita in Delta Nili prope rami occidentalis ostium ; famosa erat apud auctores Graecos et Romanos ob mores maxime dissolutos et incolarum et advenarum qui per fossam navigabilem Alexandria tectis navibus Canopum veniebant ubi sonarent tibiis et saltarent tam mulieres quam viri.

Nomen a Canopo gubernatore herois Menelai duxisse dicebatur ; hoc ad litus enim cum uxore Helena e bello Troiano reducem adpulisse. Ibi postea Ptolemaeorum tempore Serapeum erat a magna multitudine hominum frequentatum quia deus curationes mirabiles efficiebat eis qui in delubro dormiebant. Hodie nihil nisi ruinae supersunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]