Cannibal Tours

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Cannibal Tours ('Periegesis anthropophagorum') est pellicula documentaria anni 1988 a Dionysio O'Rourke, moderatore ac cinematographo Australiano, facta. Quae pellicula, cum notiones ab ethnographicis repraesentationis modis magnopere mutuetur, est commentarius mordax de ingenio modernitatis.

Pellicula varios Europaeos et Americanos oecoperegrinatores sequitur cum iter a vico ad vico per regionem Fluminis Sepikensis in Papua Nova Guinea faciunt, res loci manufactas cupide depeciscentes, pecuniam solventes ut ritus olim sacros visant, et photographemata omnium aspectuum vitae primitivae facientes. Peregrinatores, a percontatore stimulati, ethnocentrismum invenustum et undique circumfusum invite retegunt. Ei sic machina photographica aliquantulum dehonestantur, cum adeo peregrinatores ipsi etiam quotidianissimos vitae secundum Flumen Sepikense aspectus sedulo mirificantes.

Nomen pelliculae binis modis legi potest. Prope initium pelliculae, quidam peregrinator Germanicus, manifeste titillatus, praeteritum praedationis et anthropophagiae usum describit. Anthropophagiam, spectator discit, signum fuisse rerum aliquarum, quod cutes victimarum detractas ac gestas saepe comprehendit. Pellicula finitur cum grex peregrinatorum saltantium, faciebus "modo indigenarum" pictis, ferociter inter se gestu indicant.

Cursus sonorum[recensere | fontem recensere]

Cursus sonorum in pellicula auditorum est multiplex rerum congeries. Musica Mozartiana, tibiae vernaculae, perpetui foricularum machinarum photographicarum crepitus, susurri machinarum pellicularum, machinula phonographica peregrinatoris Germanici, radiophonum emissiones petens—omnes tam prolata in documentario sunt ut certum effectum in animo spectatoris commoveant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]