Candelabrum Bonifatii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Candelabrum in honorem Sancti Bonifatii

Candelabrum Sancti Bonifatii (Theodisce: Bonifatius-Kandelaber) in monte meridiana vici Altenbergen in Circulo Gotha in Thuringia invenitur, quod anno 1811 Fredericus Gulielmus Eugenius Döll creaverat.

Historia Fani Sancti Ioannis[recensere | fontem recensere]

Imitatio turris ecclesiasticae lignea: pro delubro Sancti Ioannis quod saeculo XVIII remotum est

Monumentum decem metrorum columna est in basi scalarum septem et globorum octo stans. In vertice habemus tres angelos qui catinum igneum tribus cum flammis portant. Forma lucernae liturgicae similis tres confessiones tribus in flammis monstrat, quae ad caelum et quoquo terrarum contendere videntur.

Anno 1811 caeremonia sollemnis inaugurationis facta est ut Bonifatius et eius collegae honorarentur. Sunt qui dicant praedicationes atque baptizationes christianas Thuringienses hic initium habuisse.

Traditioni missionariorum istorum pristinorum etiam Ecclesia Sancti Ioannis se obligavit quae usque saeculum XVIII in situ erat et a multis fanum primum Thuringiae putabatur. Documentis testimonium circiter usque annum 1050 perhiberi potest cum Ludovicus Barbatus primus Thuringiae landgravius Altenbergen in vico oratorium institui iuberet. Archiepiscopo Moguntino Bardoni locus ad parochiam promovenda erat. Ex anno 1085 autem Altenbergen vicus benedictinis Reinhardsbrunn traditus est, qui lantgraviorum Thuringiensium animas curarent. In dubio est quin Bonifatius revera iam saeculo VIII huc venerit. Historia ea enim primum ab Ioanne Rothe Ysenacensi, qui mortuus anno 1434, lata est.

Candelabri institutio cui signo sit[recensere | fontem recensere]

Die 17 Iunii 1811 demarchis variis (Altenbergen, Catterfeld, Engelsbach, Finsterbergen) et duce Augusto ipso praesentibus consecratio facta est. Pro Nicolao Brückner lignatore, qui ideam de monumento erigendo habuerat, via nominata est Altenbergen in vico. Oecumenismi signum sit de omnibus christianis qui se in vestigiis missionariorum primorum vident. Restaurationes magnae inde ab anno 1992 durabant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hartmut Ellrich, Theophil Heinke, Karsten Hoerenz: Zwischen Hörsel und Wilder Gera. Die Kirchen der Superintendentur Waltershausen-Ohrdruf, editiones Wartburg Verlag, Vimariae, ISBN 3-86160-167-2

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Candelabrum Bonifatii spectant.