Canada Atlantica

Coordinata: 47°N 62°W / 47°N 62°W / 47; -62
E Vicipaedia
Quattuor provinciae Canadae Atlanticae.

Canada Atlantica est regio Canadae quae in quattuor provinciis in litore Atlantico sitis consistit, Quebeco excluso: hoc est in tribus provinciis maritimis (Novo Brunsvico, Insula Principis Eduardi, Nova Scotia) et in Terra Nova et Labradore. Numerus civium provinciarum Atlanticarum mense Iulio 2010 fuit 2 346 286.[1]

Historia[recensere | fontem recensere]

Iosephus "Joey" Smallwood, princeps Terrae Novae et Labradoris primus minister, vocabulum Canadam Atlanticam fecit cum Terra Nova et Labrador se cum Canada anno 1949 coniungerent, quia credidit Terram Novam et Labradorem se ratione non referre posse in locutionem exstantem, provincias maritimas, quae ad describendas similitudines culturae inter provincias consortes Novum Brunsvicum, Insulam Principis Eduardi, et Novam Scotiam plerumque adhibetur. Tres provinciae maritimae se cum Foedere Canadensi saeculo undevicensimo coniunxerant, Novum Brunsvicum et Nova Scotia anno 1867, et Insula Principis Eduardi anno 1873.

Communia[recensere | fontem recensere]

Vexillum Novi Brunsvici
Vexillum Insulae Principis Eduardi
Vexillum Novae Scotiae
Vexillum Terrae Novae et Labradoris

Infra sunt numeri ex censu regionum metropolitanarum in Canada Atlantica anno 2010. Hic index omnia comprehendit communia quae maiora quam 15 000 sunt:[2]

Communitas Provincia Numerus civium
Halifax Nova Scotia 403 188
St. John's Terra Nova et Labrador 192 326
Moncton Novum Brunsvicum 137 346
Saint John Novum Brunsvicum 122 400
Cape Breton Regional Municipality (Sydney Metro Area) Nova Scotia 106 025
Fredericton Novum Brunsvicum 85 850
Charlottetown Insula Principis Eduardi 58 625
Truro Nova Scotia 45 100
Nova Glasgovia Nova Scotia 36 300
Bathurst Novum Brunsvicum 31 450
Corner Brook Terra Nova et Labrador 26 725
Kentville Nova Scotia 26 045
Miramichi Novum Brunsvicum 25 075
Edmundston Novum Brunsvicum 21 585
Summerside Insula Principis Eduardi 16 210

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!