Campus L

E Vicipaedia

Campus L (Anglice L-Field) in parapsychologia est campus electromagneticus cuiuslibet organismi. Nomen ab Haroldo Saxton Burr professore anatomiae in Universitate Yalensi factum est,[1] qui arguit hunc campum fore magnam medicinae spem, quia qualitates mensurabiles exhibet quae in prognosi morbi, modo, et viabilitate adhiberi possent. Mensurae tensionis electricae quibus Burr utebatur non sunt dubiae, sed eius opiniones a biologia normativa discrepant, et generatim a commune scientifico non acceptae sunt. Inter eruditos qui investigationem notabilem simile produxerunt sunt Becker, Marino, et Selden,[2] E. J. Lund[3] et H. Athenstaedt.[4] Progressus factus est in usu electromagnetum ad adiuvandam sanationem ossium fractorum.[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Harold Saxton Burr, Blueprint for Immortality (Neville Spearman, 1972).
  2. R. O. Becker et G. Selden, The Body Electric: Electromagnetism and the Foundation of Life (William Morrow, 1985).
  3. E. J. Lund, Bioelectric Fields and Growth (Austin: University of Texas, 1947).
  4. H. Athenstaedt, Permanent Electric Polarisation and Pyroelectric behaviour of the Vertebrate Skeleton (Zellforsch, 1969).
  5. A. R. Liboff, Toward an Electromagnetic Paradigm for Biology and Medicine.[nexus deficit]

Nexus interni