Camillus Poupeye

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Camillus Poupeye
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 26 Maii 1874; Furna
Obitus: 29 Novembris 1963; Scarbeca

Camillus Poupeye, praenomine Nederlandice Camiel atque Francogallice Camille (natus Furnae die 26 Maii 1874; mortuus Scarbecae die 29 Novembris 1963), fuit scriptor, historicus artium, et sinologus Belgicus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Camillus Poupeye studia humanitatis in collegio Furnae urbis Belgicae perfecit; artem delineandi didicit apud patrem suum Carolum ingeniarium. Ab anno 1889 ad annum 1892 se dedit studiis ingeniarii in Universitate Catholica Lovaniensi. Tempore libero, fuit etiam nauta in navibus mercatoriis, et usque Americam navigavit; ab anno 1893 ad annum 1897 fecit ut simplex nauta varia itinera per totum orbem terrarum.

Anno 1897mo 1898moque didicit artem braxatoriam in Schola Braxatoria (Brouwerijschool Sint-Lieven), et per breve tempus fuit braxator cervisiae in vico De Panne ad litus maris. Postea migravit usque ad urbem Mechliniam, qua in urbe in matrimonium Rosaliam Collet viduam duxit. Munus postea exercuit computatoris in Societate Ferrearum Viarum Vicinalium.

Ab anno 1904 usque ad annum 1907 didicit Bruxellis historiam artium et antiquitatis. Flagrante primo bello mundano, aufugit in Britanniam, ubi se dedit studiis historiae rerum theatralium. Bello finito, in Belgicam revertit, ubi clarus spectaculorum theatralium iudex fieri coepit. Opera promovit Michaelis de Ghelderode. Praecipue inquisivit et scripsit de arte theatrali Sinensi et didicit linguam Sinensem. Habebat enim conexiones cum Sina, quia Marcellus Poupeye frater (natus Furnae die 20 Aprilis 1885; mortuus in vico Kalmthout die 8 Aprilis 1964), erat sacerdos et missionarius Ordinis Patrum Alborum in Sina.

De documentis[recensere | fontem recensere]

Manuscripta epistolaeque eius et delineationes effectae in itineribus, cum eius bibliotheca privata, Bruxellis servantur apud Archives et musée de la littérature.

Nonnulla scripta eius[recensere | fontem recensere]

  • De stand onzer kennis van de Primitieven, 1910
  • Nic Van der Veken, 1911
  • Les jardins clos, 1912
  • Theodore Verhaegen, sculpteur Malinois du XVIIIe siècle, 1914 Textus apud Internet Archive
  • Les dramaturges exotiques, 2 partes, 1924 & 1926.
  • La mise en scène théatrale d'aujourd'hui, 1927 Textus apud Internet Archive
  • "Le theâtre francais contemporain" in Echantillons n° 8/9 "Hommage à la France" (Octobri/Novembri 1928)
  • Le théâtre Chinois, 1930
  • Les théâtres d'Asie, 1937
  • Danses dramatiques et théatres exotiques, 1941

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • E. E. Bogaert, "Camille Poupeye" in Nationaal Biografisch Woordenboek pars 8 (Bruxellis, 1978) pp. 609-617
  • Gaston Durnez, Interview met M Kröjer over Poupeye, in: De Standaard, 4 Februarii 1978.
  • Jan Schepens, Camille Poupeye, in: Lexicon van West-Vlaamse schrijvers, pars 3, Turnholti, 1986.
  • Pierre Piret, "Camille Poupeye, passeur et miroir de la modernité théâtrale" inTextyle, 2001, pp. 25-32.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]