Camillus Cavour


Obitus: 6 Iunii 1861; Augusta Taurinorum
Patria: Regnum Italiae, Regnum Sardiniae
Nomen nativum: Camillo Paolo Filippo Giulio Benso
Familia
Coniunx: no value
Familia: Benso
Memoria

Camillus Bensus Caburri Comes,[1] seu comes Cavortii,[2] (Italiane Camillo Benso, conte di Cavour, nobili genere natus Taurini die 10 Augusti 1810; ibi mortuus die 6 Iunii 1861), fuit vir publicus et gubernator Regni Sardiniae et postea novi Regni Italiae, quod etiam propter eius opus creatus est.
Vita
[recensere | fontem recensere]Comes Caburri apud quendam academiam militarem studuit. Anno 1831 exercitum deseruit, et in aliena civitate (Helvetia, Francia, atque Anglia) peregrinatus est. Postquam in patriam rediit, anno 1846 diarium Il Risorgimento (id est Latine "Vindicatio") condidit. Mense Iunio 1848, legatus populi in parlamento electus est.
Die 15 Aprilis 1851, agriculturae, mercaturae, classis, et aerarii minister in administratione Maximi D'Azeglio factus est. Mense Novembri 1852, Regni Sardiniae Praeses Consilii creatus est, et mansit usque ad diem 17 Martii 1861, cum Rex Sardiniae Victorius Emanuel II rex novi regni Italiae factus esset, et paulo post comes Caburri primus praeses consilii huius civitatis creatus esset.
Paulo post tamen, scilicet propter malariam, die 6 Iunii 1861 comes Caburri obiit.
Administratio regni Italiae cui Caburri Comes praefuit
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Fiebant hæc dum essent regii consilii præses Camillus Bensus Caburri Comes"; Séance publique de l'Académie Impériale des sciences, belles-lettres et arts de Lyon (Ludguni, 1853): 126 .
- ↑ "Redeunte die nefasto / Camilli Bensi comitis Cavortii / immatura morte praerepti"; Rendiconto delle tornate e dei lavori dell'Accademia di Archeologia, Lettere e Belle Arti (Neapoli, 1864): 144 .
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Camillum Cavour spectant. |
| Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
