Camera Aulica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Camera Aulica (Theodisce: Hofkammer) est officium quod opes principis ("bona cameraria" nuncupata) administrat.

Prima Camera aulica ab imperatore Maximiliano I anno 1494 pro terris Austriae Inferioris nomine Raitkammer constituta est. Ab imperatore Ferdinando I, quod reditus imperii valde perturbati erant, anno 1527 Camera aulica Vindobonae condita est ad fortunas imperiales corroborandas.

Initio ad hoc destinata, ut proprietas principis privata administraretur et aula regia aleretur; postea magis magisque ad pecuniam conquirendam adhibita, qua administratio et exercitus imperialis sustentaretur, saeculo duodevicesimo aerarii instrumentum maximi momenti facta est, quasi "ministerium ministeriorum," quo simul res pecuniariae, mercatura, oeconomia, res metallicae et vectura regebantur.

Res novae anni 1848 et commutatio administrationis civitatis perfecta finem Camerae aulicae effecerunt. Munera eius plura ministeria ac officia susceperunt, inter alia novum aerarium publicum (ex tunc Theodisce Finanzministerium nominatum).

Institum autem camerae aulicae non intra terminos terrarum Domus Habsburgensis conclusum erat: sunt civitates ubi camera aulica adhuc opes privatas gentis olim regentis administret, ut puta "Camera Aulica Domus Virtembergicae" in Virtembergia et "Camera Aulica Principalis" in Bückeburg (in Saxonia Inferiore).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!