Camenecum

Locus: 52°24′10″N 23°48′30″E
Numerus incolarum: 8 133
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Каменец
Gestio
Geographia
Camenecum[1] (Albaruthenice Каменец), usque ad annum 1940 Camenecum Lithuaniae (Каменец-Литовский), est urbs regionis Brestensis Rutheniae Albae. Ad ripas fluvii Silvestris (Лясная), Bugae accolae, situs est. Incolas 8287 habuit anno 2024.

Historia
[recensere | fontem recensere]Arx Cameneci anno 1276 iussu Vladimiri Vasil'konis filii(ru) ducis Volhyniae aedificari incipit; tunc et turris nobilis Cameneciensis constructa est, quae adhuc manet. A saeculo XIV urbs pars Magni Ducatus Lituaniae est, saepe ab equitibus Teutonicis et a Tataris Tauricis debellata. Anno 1517 a Sigismundo Herbersteinio visitata est. Ab anno 1795 post divisionem Poloniae in gubernio Grodnensi Imperii Russici. Saeculo XIX Iudaei maior pars incolarum fuerunt; sex synagogae Cameneci constructae sunt. Ab anno 1921 Polonica, ab anno 1939 in dicione Rutheniae Albae fuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. II, p. 321. Etiam Kamenecum.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 52°24′10″N 23°48′30″E • OpenStreetMap • GeoNames |