Caloplaca obamae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Classis : Lecanoromycetes 
Subclassis : Lecanoromycetidae 
Ordo : Teloschistales 
Familia : Teloschistaceae 
Genus : Caloplaca 
Species : C. obamae 
Caloplaca obamae 
Knudsen  

Caloplaca obamae est species lichenum familiae Teloschistacearum, prima species ex Baraco Obama praeside Civitatum Foederatarum appellata. Quae a Kerry Knudsen anno 2007 in insula Sanctae Rosae in California inventa Martio 2009 divulgata est. Knudsen confirmat se Obamam decorare elegisse "ob eius adiumentum scientiae et educationi scientificae datum,"[1] ac manuscriptum pro praedicatione speciei tempore inter eius victoria in comitiis et eius inaugurationis scripsisse.[2][3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "[for] his support of science and scientific education."
  2. ScienceDaily, 16 Aprilis 2009, New Species Of Lichen Named After President Barack Obama. Accessed online 16 Aprilis 2009.
  3. Kerry Knudsen, Caloplaca obamae, a new species from Santa Rosa Island, California. Opuscula Philolichenum 6 (2009): 37–40.
Aspergillus fumigatus Haec stipula ad mycologiam spectat. Amplifica, si potes!