Callisto

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Callisto (discretiva)

Callistō (-ūs, f.)[1] (Palaeograece: Καλλιστώ “pulcherrima”), Lycaonis Arcadiae Regis filia, nympha celeberrima, quae a Iove compressa, gravidaque facta, quum simul cum Diana lavaretur; tumore uteri prodita, et ab ea repulsa, Arcadem filium in silvis peperit, a quo postea Arcadia dicta est. Haec postea a Iunone in ursam commutata, et Iovis miseratione in caelo collocata, maiorem efficit Ursam, quae et Helice Graecis dicitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gen. -ūs vel ; aliis casibus . Oxford Latin Dictionary, s.v. "Callisto".

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Hic articulus textum incorporat e Lexico Universali, 1698.