Jump to content

Callippus

E Vicipaedia

Callippus (Graece Κάλλιππος, circa 351 a.C.n. mortuus) fuit civis Atheniensis et fortasse Academiae sectator[1], qui per tredecim menses Syracusanorum tyrannus fuit postquam amicum Dionem per insidias necari iussit.

De vita et morte

[recensere | fontem recensere]

Cum Dio exsul Athenis morabatur et Academiam frequentabat Callippos ei hospes fuit atque etiam si Plutarcho[2] credimus eum mysteriis Eleusiniis initiavit (eius mystagogus fuit). Cum idem Dio, postquam Dionysius tyrannus eius uxorem alteri tradiderat, expeditionem militarem cum mercennariis militibus suscepit Callippus eum in Siciliam comitatus est et una cum eo Syracusis potitus est[3]. Deinde fiducia Dionis abuti coepit. Nam cum favorem Dionis apud populum videret labantem insidias parare instituit ut ipse regnaret (an politica dissensio fuerit praeter ambitionem incertum est). Coniuratores facile ac sine metu conducere potuit quia ad homines temptandos ab ipso Dione incitabatur qui Syracusanorum animos erga se noscere cupiebat. In fine per Zacynthios mercennarios Dionem in palatio occidendum curavit (354 a.C.n.). Fortuna deinde eum reliquit: nam dum Catanam oppugnat filius Dionysii I Hipparinus (cui Dion avunculus fuerat, nam filius Aristomachae sororis erat)) Syracusis potitur[4]. Tum erravit cum exercitu frustra Messanam adgrediens. In Italiam transmissus Rhegium quidem cepit sed ibi quia stipendia non iam solvebat a suis legatis Leptina et Polyperchone transfixus est eo ipso pugione (ut quidem auctores antiqui voluerunt qui ultionem divinam exspectabant) quo Dio perierat[5].

Scelera Callippi Atheniensibus dedecus intulisse vulgo dicebant quibus Plato respondebat et qui Dioni per omne tempus fidem servavisset Atheniensem virum fuisse[6].

  1. Quod tamen quamquam hodie vulgatum, ab ipso Platone (si quidem epistulae VII verus auctor erat) negari videbatur ubi amicitiam inter eos non e philosophia enatam esse praetendebat (333e: δίων ἀδελφὼ δύο προσλαμβάνει Ἀθήνηθεν, οὐκ ἐκ φιλοσοφίας γεγονότε φίλω, ἀλλ᾽ ἐκ τῆς περιτρεχούσης ἑταιρίας ταύτης τῆς τῶν πλείστων φίλων). Fortasse ita tantum monebat verum philosophum qui talia faceret non esse.
  2. Vita Dionis XVII.2, LIV.1, LVI.6. Ita manifestum faciebat quam impium et sacrilegum esset Callippi scelus.
  3. Vita Dionis 28.4.
  4. Polyaenus V.4 Plutarchi narrationem confirmat. Aliter Diodorus Siculus 16.36.
  5. Vita Dionis 54-58. Cornelius Nepos 8-10.
  6. Epistula VII: 334a-b.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]