Callias (Phaenippi filius)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Callias (discretiva)

Callias (Graece Καλλίας), Phaenippi filius, fuit vir politicus Atheniensis qui Pisistratum tyrannum odio habebat. Hic Callias a rerum scriptoribus hodiernis distinctionis causa saepe Callias I nuncupatur, quia Calliae II avus et Calliae III abavus est.

Quod de Phaenippi filio cognovimus ab Herodoto narratum est.[1] Solus enim ex Atheniensibus Callias possessiones Pisistrati Athenis anno 556 a.C.n. expulsi emere ausus est. An de his possessionibus decedere coactus sit a Pisistrato decem fere annis post reverso, certam non habemus notitiam. Herodotus (aut interpolator eius)[2] etiam Olympiorum victorias Calliae adscribit.

Habuit filias tres, quibus permisit ut ipsae suum quaeque maritum optarent.[3] Filium habuit Hipponicum cui agnomen Ammonis postea adiectum erat.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Herodotus 6.121-122.
  2. Herodotus 6.122; sunt qui hunc locum ab interpolatore quodam factum putent.
  3. Herodotus 6.122.2.
  4. Ath. Deip. 12.52 ῾Ιππόνικον τὸν Καλλίου τὸν ῎Αμμωνα ἐπικαλούμενον.