Jump to content

Caliculus gustatorius

E Vicipaedia
Caliculus gustatorius.

Caliculus gustatorius (olim etiam Schwalbense corpusculum dictum) est organum gustatus receptorium. Sunt circiter decem milia caliculorum in homine e quibus plerique in linguae mucosa inserti sunt, nonnulli etiam in parte interna genarum aut in palatio molli aut in pharynge atque etiam in parte dorsali epiglottidis. Caliculus unusquisque ovo forma similis inter quinquaginta et centum cellulas epitheliales continet: 1) epitheliales gustatorias et excitabiles quae microvillos per porum in cavum oris emittunt ubi saliva adluti quinque sapores percipiunt. 2)Epitheliales basales quae per mitosim frequentem novas cellulas receptorias gignunt quia celeriter abraduntur. Decem diebus paene universae renovatae sunt. 3) Epitheliales structuram sustinentes.

Illae cellulae cum dendritis neuronum coniunctae sunt quos sive per serotoninum sive ATP in synapsim emittentes excitant. Illi neurones per viam sensitivam nuntios acceptos usque ad partem somaesthesicam cerebri ad linguam spectantem adferunt[1].

  1. Elaine N. Marieb et Katja Koehn, Anatomie et physiologie humaines (undecima editio), Pearson, 2019: 15.6 in primis pp.659-660.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]