Calendarium Coliniacense

E Vicipaedia
Fragmenta calendarii Coliniacensis

Calendarium Coliniacense,[1] Francogallice calendrier de Coligny, est tabula aenea et inscripta cuius fragmenta multa iuxta Coliniacum Franciae anno 1897 reperta sunt. Longissimum textum linguae Gallicae hodie servatum praebet, e quo calendarium Gallicum seu Celticum antiquum magna parte restitui potest.

Structura mensis[recensere | fontem recensere]

Dies mensis Samonios anni secundi, in duas quindenas digesti, verbo atenoux discripti

Unusquisque mensis in binas aequas partes seu spatia 15 dierum dividebatur, quae quindenae omnes in calendario ope verbi Gallici atenoux (fortasse "nox plenae lunae") discriptae sunt.

Structura anni et lustri[recensere | fontem recensere]

Nomina mensium cum appellationibus feriarum rerumque ad stationes anni pertinentium in linguis Celticis recentioribus saepe consonant. Menses e triginta diebus constituti matu sive fasti, menses ex undetriginta diebus anmatu sive nefasti in religione Celtica censebantur.

Hi sunt menses duodecim anni regularis:

Ita iustus annus e diebus 355 constitutus erat. Duo menses intercalares (quibus 30 dies erant) quoque lustro vel quinquennio addebantur, videlicet:

  • "Quimon" (sed nomine incerto) inter Cantlos et Samonios ad initium primi anni cuiusque lustri insertandus
  • Ciallos inter Cutios et Giamonios medio tertio anno cuiusque lustri insertandus

Ita calendarium Coliniacense sexaginta et duo menses per singulum lustrum enumerabat.

Structura tricennii[recensere | fontem recensere]

Sex lustris peractis, tricennio ita impleto,[2] necesse fuerit mensem singulum "Quimon" insequentem omittere: quo facto annus proximus eodem fere die astronomico, quo annus primus tricennii praeteriti, incepturus erit. Hic autem calculus non ex ipso calendario Coliniacensi, sed e lucubrationibus eruditorum recentium, evenit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. De "saeculi tricesimo anno" a Gallis recognito cf. Plinius, Naturalis historia 16.250

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Seymour De Ricci, "Le calendrier celtique de Coligny" in Journal des savants (Decembri 1926) pp. 448-449)
  • Georges Dottin, La langue gauloise: grammaire, textes et glossaire (Lutetiae: Klincksieck, 1920) pp. 172-207
  • Paul-Marie Duval, "La préparation d'une édition du calendrier gaulois de Coligny (Ain)" in Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres vol. 110 no. 2 (1966) pp. 261-274
  • Paul-Marie Duval, "Les Gaulois et le calendrier" in Publications de l'École Française de Rome vol. 116 (1989) pp. 1175-1189
  • Paul-Marie Duval, G. Pinault, Recueil des inscriptions gauloises (R.I.G.) III: Les calendriers (Coligny, Villards d'Héria). Lutetiae, 1985 (Gallia, suppl. 45)
  • C. Laine-Kerjean, "Le calendrier celtique" in Zeitschrift für celtische Philologie vol. 23 (1943) pp. 249–84

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad calendarium Coliniacense spectant.
Exscriptio textus calendarii Coliniacensis: De Ricci (1926)