Calamitas Port Chicago

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ruinae molis Port Chicago post diruptionem diei 17 Iulii 1944

Calamitas Port Chicago fuit magna apparatus belli diruptio, die 17 Iulii 1944 in cella navali Port Chicago ad oppidum Port Chicago in civitate California Civitatum Foederatarum Americae accidens. Cum navis, se ad Bellum Pacificum acturus, apparatu oneratur, hic crepitavit, 320 nautas paganosque occidens et 390 alios laedens. Maior pars mortuorum vulneratorumque constabat ex nautis Afroamericanis non praefectis.

Post mensem, condiciones infestae manentes nautas moverunt, ut apparatus onerare recusarent, quod factum seditio Port Chicago appellatum est. Quinquaginta viri, "quinquaginta Port Chicago" appellati, seditionis causa custodiae longae damnati sunt. Quadraginta septem ex quinquaginta mense Ianuario 1946 liberati sunt; tres reliqui in carcere menses additos manuerunt.

Per et post iudicium, de aequitate legitimitateque curiae martialis quaerebatur. Propter pressum publicum classis Civiatum Foederatarum denuo anno 1945 curiam convocavit, quae virum damnatorum culpam confirmavit. Causa mox celebra inter Americanos nigricolores et albicolores facta est et classim duxit ut mores suos mutaret et copias mense Februario 1946 desegregare inciperet. Anno 1994 Monumentum nationale cellae navalis Port Chicago mortuis in calamitate dedicatum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]