Gaius Popillius Laenas

E Vicipaedia
(Redirectum de Caius Popilius Laenas)
Jump to navigation Jump to search

Gaius Popil(l)ius Laenas (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 158 a.C.n.) vir publicus Romanus erat bis consul, annis 172 et 158 a.C.n., qui notissimus est ob scribendum circulum in harena circum Antiochum regem Syriae, ut ei persuaderet ut excederet ex Aegypto.

Gens[recensere | fontem recensere]

Frater eius Marcus Popillius P.f. Laenas anno 173 a.C.n. consulatum gessit. Filius eius Publius Popillius Laenas anno 132 a.C.n. consulatum adeptus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 175 Laenas praetor fuit et anno 172 una cum Publio Aelio P.f. Ligo primo consul erat. Tum primum ambo consules e plebe fuerunt. Popilliuus Laenas consul impediebat, ne senatus captivos Ligures, quos frater Marcus anno superiore contra ius gentium ceperat, restitueret[1].

Circulus in harena[recensere | fontem recensere]

Anno 168, Paulo Aemilio consule, Romam venerunt legati a Ptolemaeo rege Aegypti, qui, pulso fratre majore, Alexandriam tenebat. Nam Antiochus rex Syriae, per speciem reducendi in regnum majoris Ptolemaei, Aegyptum invadere conabatur. Iam navali proelio vicerat minorem Ptolemaeum, et Alexandriam obsidebat; nec procul abesse videbatur quin regno opulentissimo potiretur. Legati sordidati, barba et capillo promisso, cum ramis oleae ingressi curiam procubuerunt. Oratio fuit etiam miserabilior quam habitus. Orabant senatum ut opem regno Aegypti ferret. Moti patres legatorum precibus, extemplo legationem miserunt, cuius princeps Gaius Popilius Laenas, ad bellum inter fratres componendum. Jussus est Popilius adire prius Antiochum, deinde Ptolemaeum, eisque denunciare ut bello absisterent: qui secus fecisset, eum pro hoste a senatu habitum iri.

Prope Alexandriam Antiocho occurrerunt legati, quos advenientes Antiochus amice salutavit, et Popilio dextram porrexit; at Popilius suam regi noluit porrigere, sed tabellas, in quibus erat senatus consultum, ei tradidit, atque statim legere iussit. Quibus perlectis, Antiochus dixit se, adhibitis amicis, consideraturum quid faciendum sibi esset. Indignatus Popilius, quod rex aliquam moram interponeret, virga, quam manu gerebat, regem circumscripsit; ac: "Prius, ait, quam hoc circulo excedas, da responsum, quod senatui referam." Obstupefactus Antiochus, cum parumper haesitasset: "Faciam, inquit, quod censet senatus." Tum demum Popilius dextram regi tanquam socio et amico porrexit. Eadem die, cum Antiochus excessisset Aegypto, legati concordiam inter fratres auctoritate sua firmaverunt. Clara ea legatio fuit, quod Egyptus Antiocho adempta, redditumque regnum patrium stirpi Ptolemaei fuerat[2].

Consul iterum[recensere | fontem recensere]

Anno 158 Popillius una cum Marco Aemilio Lepido iterum consul erat.

Fontes[recensere | fontem recensere]

P literature.svg Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XLII 21-22
  2. Polybius, Historiae XXIX 27,1-10; Titus Livius, op.cit. XLV 12


Antecessores:
Lucius Postumius A.f. Albinus et Marcus Popillius P.f. Laenas
Consul
172 a.C.n.
cum
Publio Aelio P.f. Ligo
Successores:
Publius Licinius C.f. Crassus et Gaius Cassius C.f. Longinus
Antecessores:
Gnaeus Cornelius Dolabella et Marcus Fulvius Nobilior
Consul
158 a.C.n.
cum
Marco Aemilio Lepido
Successores:
Sextus Iulius Caesar et Lucius Aurelius Orestes